Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1686], Thieneidos libri sex, versio electronica (), 5415 versus, verborum 33672, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [vicickthien].
Previous page

Next page

-- 50 --


Accassit Caietanus; quem pone latentem
Primum deposuit flammam, sic orsus amicam
12 Affari mentem: scis illustrissime Praesul.
Corruptas teneat qualis vesania gentes,
Nostraque fatali ploras vitiata phrenesi
Tempora; iamque homines ratio, iam vera reliquit
Mortales probitas: nullumne infraenibus ausis
Auxilium superest? morbos qui tollere curat,
Morbi opus est cusam perimat; qua sospite, fractis
Nulla potest umquam labes excedere membris.
Nec, reor, ignoras quae se praesentibus offert
Caussa malis; excors Clerus quem publica morum
Arguit improbitas, vitaeque licentia foedat,
Impura similem sibi format imagine plebem:
Cuius ab extemplo, proprios quia subdita mores
Ducit ovis, lupus evadit, cum praeside spectat
In pastore lupum: Clerum rediviva reformet
Si pietas, arisque sacris si certa priorem
Regula restituat cultum, non vana serenat
Spes animum, quod correctis pastoribus, aegrae
Et culpis lacerae stringent sua vulnera gentes.
Nunc ego quod tanto medium reor utile damno,
Percipe: si veterem primaeva ab origine Clerum
Quis revocet, caetuque novo monumenta vetusti
Exprimat ardoris, sperasne salubre futurum
Corrupto id speculum Clero, quo propria cernat
Naufragia, aspiciatque suas hac luce ruinas?
Unde revelatas quando cognoverit error
Communis maculas, et Cleri munia, vivum
Suggeret exemplar; stimulis praesentibus acti,
Et poterunt proprias luce hac extergere labes,

Previous page

Next page


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1686], Thieneidos libri sex, versio electronica (), 5415 versus, verborum 33672, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [vicickthien].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.