Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1686], Thieneidos libri sex, versio electronica (), 5415 versus, verborum 33672, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [vicickthien].
Previous page

Next page

-- 52 --


Mens fuit, officiis et paupertate sequatur,
Lege pari, paribus votis, nec dispare rerum
Fluxarum, data nulla quibus solertia, cura.
Hic expecto tui, Praesul lectissime, lucem
Iudicii, num dicta probas? praestoque Caraffa:
Dicta probo, sociumque volo me iungere flammis
Caietane tuis: hoc est quod saepe quieta
Mens agitat, spreto Clerum componere Mundo.
Caietanus huic: mea quod, dignissime praesul,
Vota probas, satis est; nostrae qui lumen opacae
Immisit menti, caeptis dabit utile nostris
Auxilium Deus: adstringi sed legibus optas
Tu quoque propositis praesul? reus Urbis, et Orbis
Arguerer, quando imprudens tua vota probarem.
Sanctum carpis iter, siste hic; nam conspicit alto
Virtutem quam Roma gradu, publicaeque saluti
Propitiam, modicis privatam degere tectis
Non patitur: talis mene ergo, Caraffa subinfert,
Caietane, putas animi, qui aurata Latinae
Vincula non valeam, nolimque exolvere pompae?
Tecum pauper ero; paupertatemque tiarae,
Et pastorali virgae praeferre, rogatus
Clemens posse dabit. Sed et his immobilis haesit
Caietanus adhuc, nec vota audire Caraffae
Sustinuit: cui ille: meos si spreveris aestus
Caietane, aequum cum iudicis ante tribunal
Venero supremi, de te querar: atque locatis
In terra genibus, socium ne desere, moerens
Ingeminat. Flexit dubium vox ista Thienem;
Qui genibus pariter positis ait: inclyte praesul,
Te mihi desertum poterit lux dicere nulla.

Previous page

Next page


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1686], Thieneidos libri sex, versio electronica (), 5415 versus, verborum 33672, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [vicickthien].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.