Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1686], Thieneidos libri sex, versio electronica (), 5415 versus, verborum 33672, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [vicickthien].
Previous page

Next page

-- 118 --


24 Quod fuit in votis tempus, quo barbara Lunae
Cornua confringi, et Christo calcata valeret
Terra peti, nunc est: facilemque fidelibus armis
Ostendunt nunc astra viam: iam Caesaris Ales
Pannonicos populatur agros, urbesque reverti
Ad sua sceptra videt; nostrosque resistere Marti
Indocilem, virtus fundit Germanica Thracem.
Fata canunt et Buda ruet, stratumque legetur
Pannoniae robur: Leopoldo Martia cedent
Moenia: calcatis ibi Caesaris edita Lunis
Stabit Avis, repetetque suas Crux Romula turres.
Quae bello nunquam cecidit, tibi maxime Caesar,
Buda cadet: Mahometanae solvetur acerba
Perfidiae sedes: flebunt hanc maesta ruinam
Tartara, et immitis discet plorare reversos
Ad sacra Christiadum fraternos Attila muros.
Caesareae ultra ultra, constantibus ite triumphis
Victrices Aquilae, vesterque Odrysia terror
Agmina, cornutumque premat formidine sydus.
Tuque Leoninis Thracum nutrite medullis
Sarmatiae Princeps, et maior Achille Ioannes,
Quaere tuos Rex magne hostes, quas Lechicus ensis
Dissipet, et Scythicam fax opprimat Arctica Lunam.
Ite modo Veneti, feliciter ite Leones,
Vestraque Bistoniae quae spectant carbasa maestae,
Excipiant domitae vexilla volantia turres.
(Providus o rerum, et fati mirabilis ordo!
Divinae o placitum mentis!) Rhodopeia pallet
Luna suas passura vices: finisque propinquat
Imperiis Othomanne tuis: sat saeviit atrox,
Bistonidum humano nunquam satur ira cruore.

Previous page

Next page


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1686], Thieneidos libri sex, versio electronica (), 5415 versus, verborum 33672, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [vicickthien].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.