Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1686], Thieneidos libri sex, versio electronica (), 5415 versus, verborum 33672, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [vicickthien].
-- 134 --
Cogitat immoti seriem convellere fati.
Obiicias Venetos hac si ratione sodales
Vivere; nec certas frugalibus addere mensis
Te Doctore dapes; sed pure incerta piorum
Subsidia admitti dubiis es legibus author;
Vivendum hic aliter: nihil hic tibi proderit urbis
Exemplum Venetae: non est opulentia nostrae
Urbi eadem: nobis tenui quod praedita censu
Rura ferunt; vix explendum pro more decentem
Sufficit ad fastum; procul est, ut sponte queamus
Munifici fieri: Venetis est copia maior,
Et minor in pompa legum probitate ligata
Nobilitas, vestra unde fides, ultronea vitae
Adiumenta trahat: crebris Mars insuper armis
Campanas exhaurit opes, belli inscia frugum
Contigit ubertas Venetis; ibi vivere vestra
Pauperies et muta potest; hic indiga victus
Indubii, mendica etiam male coenat egestas.
3 Caietanus ab his, quibus importuna strepebat
Parthenope summi contra spem Numinis armis;
Naviter aetheream tali spem voce tuetur:
Aereae volucres, et inanis ludicra Coeli
Progenies, soli turba explorata Tonanti;
Dicite quis vestram non deficientibus escis
Esuriem propulsat ager, quo vomere terram
Finditis, et duro sulcos aptatis aratro:
Multiplicat certas vobis quod semen aristas,
Ampla fatigatus quis postulat horrea messor,
Ut nil sollicitas animo, sed suave canentes
Pascat aves: vos ancipites generosa docete
Lilia terrigenas, vestrae quis candida byssi
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1686], Thieneidos libri sex, versio electronica (), 5415 versus, verborum 33672, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [vicickthien].
|