Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1686], Thieneidos libri sex, versio electronica (), 5415 versus, verborum 33672, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [vicickthien].
Previous page

Next page

-- 173 --


Vipereo, haereticus Diti quas adderet anguis.
Iam fera Campanas labes afflaverat oras,
Tyrrhenamque suo petiit Syrena veneno,
Occhino spargente novae deliria sectae:
Quae tamen occultas ubi luce patescere fraudes
Romulea sensit; fideique in lance, relatas
E cathedra technas librari novit, adulta
In scelus Astreae paena; spectavit ovina
Tunc primum sub pelle lupum, praecone laborans
Haeretico Syren; hunc propudiosa recepit
Postquam Allobrogicae profugum sentina Genevae.
21 Saepe illum publico facundum ambone loquentem
Dissona Romanae fidei commenta, Thiene
Excepit: pronasque timens quod venit ad aures,
Nec penetret mentem virus, cogatque fidelem
Italiam Arctois mersam insanire procellis;
Et publico Stygiam sermone refellit Erynnim,
Et Latios monuit Patres, ut protinus hydram,
Infestum nec virtus adhuc toto ore vomentem,
(Nam timidum initio scelus est) non deside Petri
Maiestate premant: pravaeque phrenetica linguae
Dogmata damnatus tenebris immurmuret author.
Ut Vaticanam celerare tenebrio sensit
Infaustus Nemesim; iustae subtraxit iniquum
Vindictae caput ille quidem; sed sparsa per urbem
Semina damnatae fidei, quos nescio putres
Protulerant fructus, quales (ut opotuit) acris
Visa est adverso pietas horrescere sensu.
Tota impostoris maerens expalluit isto
Parthenope delusa dolo: seroque periclum
Advertens, Stygium miratur Alastora castam

Previous page

Next page


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1686], Thieneidos libri sex, versio electronica (), 5415 versus, verborum 33672, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [vicickthien].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.