Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1686], Thieneidos libri sex, versio electronica (), 5415 versus, verborum 33672, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [vicickthien].
-- 9 --
institui pro devotionis meae argumento, uno aut altero ipsius facto ad carmen reducto,
metrice celebrare: meque tamdiu haec vis tenuit, ut citra meam primam intentionem,
(nunquam enim putabam, me aut tantum in hac facultate posse; aut tantum temporis
pangendo carmini superfuturum) totius vitae ipsius seriem ad numeros revocaverim.
Distributo in suas partes Opere, Septem Libris distinctum tibi exhibeo: quorum septimus
Epigrammata continet; sex primis Thieneidem formavi: imitatus Authores Aeneidos,
Thebaidos etc. et quamvis in carminis venustate et elegantia, ita ab unoquoque horum absim, ut illis nullo modo sim conferendus; materia tamen seu obiecto, ita eos excedo;
ut mihi plane comparandi non sint. Quis enim Christiano vere Heroi Caietano, ab ipsis
decantatos Gentilium Heroes audeat comparare? Heroes dicuntur, quos praecelsa animi vis,
rerumque cum virtute gestarum summa gloria, reliquis hominibus excelsiores, et
laudabiliores effecit: quibus vero nominis huius excellentia verius attribuenda erit,
quam his, quos Dei Ecclesia, publicae venerationi, et imitationi proposuit: quod nunquam
faceret, nisi in eis heroicum Christianae et verae virtutis gradum, naturam omnem
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1686], Thieneidos libri sex, versio electronica (), 5415 versus, verborum 33672, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [vicickthien].
|