Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1686], Thieneidos libri sex, versio electronica (), 5415 versus, verborum 33672, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [vicickthien].
-- 189 --
Dividit, adversas similis discordia mentes
Turbat, et internam tentat proscribere pacem.
Cunctorum sit meta Deus; mens omnibus una
Tunc inerit, quas nec saevae discerpere Ditis
Insidiae, poteritve ferus collidere livor.
Illaesam nostrae gemmam servate palaestrae
Pauperiem: feret indubios hac praeside census
Coelo nixa fides; pro qua iam provida multis,
Compertisque satis caverunt Sydera signis.
41 Hic Caietanum fari quoque plura volentem,
Vox et lingua suo veluti sat munere functa
Destituit: flentes socii sudore supremae
Luctantem, fulsis precibus solantur arenae.
Interea lassata suum cui lingua negabat
Obsequium; pallensque oris dicenda vetavit
Plura rigor; tamen internus tunc maxima sumens
Incrementa calor, multo vehementior aestu
Pervasit luctantem animam, sacroque petentem
Igne mori: veluti Phaebeo a lumine lecta
Annosa occumbit volucris Gangetica flamma.
Sed prius edomitum lethi quam frigore corpus
Deficeret; vitae quae danda in margine mandat
Adiumenta fides, vitalis fercula panis
Non segnis poscit: quod mox a fratribus aegro
Delatum vitae sumit dum gutture pignus
Triticeis velatum umbris, qualem hactenus Agnum
Esuriit; proprii vultus candore videndum
Appetit aeterna mentis dulcedine solem.
Iamque ipsam queritur lentis incedere mortem
Gressibus, optato pacis quae littore sistat,
Divinae flagrantem animam dulcore papillae.
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1686], Thieneidos libri sex, versio electronica (), 5415 versus, verborum 33672, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [vicickthien].
|