Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous page

Next page

-- 33 --


Ingenium ferale, et noxia crimina sortis
Persequor? Exemplo liceat cum protinus vno
Discere, quàm nihil illius vel maxima quaeque
Gaudia, prae misto alterius sint pondere partis.
Si quae Fortunae eximio ditissima censu
Floruit; haec certè est, quae ferrea dicitur, aetas.
Nunc aurum prope vile: suus flauescit vbique
Pactolus, Gangesque suus. Licet omnia tellus
Non omnis ferat; omnis habet: commercia Mundum
Huc, illuc peregrina ferunt, ditescere doctum,
In sese sua dum, diffundens, munera cogit.
Saecula quae vel auara magis, vel prodiga? Quando
Par rerum nitor, aut luxus solertior? Vnum
Certamen, quis plura habeat, quis perdere norit
Splendidiùs: totis conatibus vtraque vanas
Vitae in delicias ars, et natura laborant.
Anne igitur nobis ideo felicior aeui,
Quàm priscis series Mortalibus: ardor habendi
Cum procul, exiguoque hilarem se vita ferebat:
Pro nitidis auro cum sedibus hospita rupes
In faciles placuit somnos: penetrabile frigus
Horrida neglecto defendit murice pellis:
Nectareos latices fons, victum praebuit arbos?
Heu! quo diuitiae, cumulo creuistis eodem
Inuisi scelerum foetus, diraeque Malorum
Omnigenûm pestes. Haud illis Maurica saeclis
Robora decisas Sipylo pressere columnas:
Maeoniae nusquam chlamydes, et adultera faco
Vellera Sidonio, nusquam caelata Corinthus,
Artificumque manus: sed nec periuria, fraudes,
Insidiaeque truces aderant, funestaque bella,
Et strictis hinc, inde pares mucronibus Irae.
Votorum tunc Summa, satis: nullique cupido
Alterius suspecta: hominum quot millia, fratrum
Vnanimi totidem coetus tunc nescia fuci
Simplicitas, tunc alma fides, atque aurea morum
Temperies: sine lege pias, sine iudice rexit

Previous page

Next page


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.