Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous page

Next page

-- 73 --


Fallere desidiae cultu, nugisque canoris
Vecordes animos stolidi oblectare popelli.
Per me equidem non haec vobis infamia, Diuae,
Haeserit, Aonides, neque magno inuenta Platoni
Abnuerit te, Phoebe, suum Respublica ciuem.
Ingenij steriles lusus, et ficta laborent,
Mille per ambages rerum, nexusque decoros,
Composuisse Alij miracula: plurimus, Euge,
Admirans, bellèque, puer quibus accinat, et quae
Attonito relegat vultu, moduletur, anhelet.
Scilicet haec tantis merces sudoribus aequa?
Hoc pretium, vigiles mediâ cur nocte lucernas
Quis bibat, et viuos iratis morsibus vngues
Vellicet? Ignaui, aurarum ludibria, cantus,
Deliciaeque leues, et inania serta valete.
Me iuvat humani cordis lenire dolores,
Dulcis ad EVTHYMIAE sedes, atque aurea templa
Praelucere facem Mortalibus, inque peditos
Virgultis, salebrisque, et tortilibus labyrinthis,
Qua liceat, vitae calles aperire beatae.
Non secus, ac, superi quondam per inania Mundi
Errantem procul, et naturae arcana mouentem.
Primus ab immensâ longarum ambage viarum
Sophronisciades mediae in commercia vitae (a) [ERROR: no link :] Cic. pr. Academ. Quaest. et 5. Tuscul. et Laert. in Vita Socratis.
Deduxit Sophiam, propioraque dicere tandem,
Et magis humanas ad res facientia iussit:
Ingenium formamque Boni: quis corporis vsus:
Vnde animus felix: ratio naturaque fines
Quos statuant: tenebris qua se mortalibus arte
Eripiens, superi synceros luminis haustus
Mens trahat, et patrio iam nunc assuescat olympo. 2
2. Quas igitur Fortuna hilaris spes suscitat, et quos
Longe infesta metus aegris euellere fibris
Hactenus experto, superest maeroris iniqui
Vulnera iam fouisse, et quêis felicibus armis

Previous page

Next page


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.