Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous page

Next page

-- 76 --


Iura necis, releuet sese, memoranda volutans,
Quae vulgo ediderat, studiorum Inuenta suorum. 5
5. Nec verò non prompta salus: non plurima certum
Vulneribus, quae sint, et quanta ea cunque, leuamen
Suppeditat ratio. An talis non illa, receptus
Communis primam vitae quam suggerit vsus?
Si tibi nil, quouis durarum in cardine rerum,
Euenisse noui reputes: sic publica volui
Tempora, sic hominum decurrere fata: sub ipso
Ilicet hanc cunctis legem viuentibus ortu
Propositam, vt, varius quaecunque volubilis aeui
Fert color, haud aliena sibi discrimina norint?
Nemo, vbi supremum iam voluit Aquarius annum,
Ignauo gelidas constringi frigore venas
Miratur, rapido vel rursus ab igne resolui,
Lucida cum Phaeton Nemeaei terga leonis
Insiliens geminis caelum feruoribus vrit.
Nempe quòd hunc illis innatum mensibus vsque
Scimus, et aeterno sancitum foedere morem.
At neque naturae stabili minùs ordine fixum,
Perpetuumque homini est, ferat vt communia fata,
Et sortis quascunque vices, rerumque labores.
Cur igitur, si dêinde repens quis talia casus
Attulit; iratus querulis clamoribus astra
Conueniat, ceu mira, sibique indebita, praeter
Naturae morem, et fas omne, incommoda passus? 6
6. Heu grauibus curis, longisque laboribus empta
Res perijt. Quid? Te pennas vulsisse fugaci,
In noua ne porro transiret iura, putasti?
Non alias, aliasque, tuam quàm viseret ante,
Mutarat peregrina domos? Cur certior vni?
Cur tibi, quàm Dominis plûs fida prioribus esset?
Sortis id ingenium certè, sua semper in orbem
Huc modò conuertens, iamque illò vt munera. Nulli
Perpetuam stabili addicat se foedere. Ritu
Auspicijsque tuis si fas tibi ducere vitam;
Quin patiare suis illam quoque moribus vti?

Previous page

Next page


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.