Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous page

Next page

-- 85 --


Non obitos, non excussos sibi rite Penates.
Vana tamen studia, irrisos cecidisse viarum,
Atque operum sumptus: nullo sub sydere quemquam,
Candida perpetuò vitae cui Summa, repertum
Terrigenam. Capto Sapiens tum tempore, Iamne
Ergo vides, inquit, Regnantûm maxime, cunctis
Hanc adeo legem positam Mortalibus, vnus
Quisque volens, nolensque suos pro parte virili
Vt subeat casus? Quocirca, te quoque Diuûm
Numina dum fragili voluerunt semine nasci;
Ne tumidus nimiùm, videsis, habeare, tuique
Oblitus generis, communia pendere vitae
Abnueris solus si vectigalia, teque
Fata hominum indignere hominem promiscua ferre. 13
13. Nec mihi se plures quisquam vidisse reponat,
Inseribi tumulo qui Regnatricis Eoae,
Frustrarique sagax Graij Sapientis acumen,
Fortuito laesi nunquam discrimine, possent.
Esto, aliquem genus id liceat producere; quid tum?
Exempla hunc inter censebis, an inter habendum
Prodigia, Hetruscis olim lustrata libellis,
Degeneres vtero foetus, matrique timendos,
Sanguineosque imbres, pecudesque humana locutas,
Et gemino de sole diem, dubitantibus astris
Hinc, illumne patris dignentur honore? Sed ipsos
Hos tamen, humanae quos ceu miracula sortis
Ignari colimus, quàm multis longior aetas
Casibus obijciet? Liceat modò viuere; quanto
Reflantûm miseros ventorum turbine volui
Aspicies? Quae venturis spectacula scenis,
Materiem tragico quantam debere cothurno?
Et tibi laeta diu fòrs illibataque primae
Fluxerat aetatis series: sòrs et tibi plures
Inuidere, rotae volucris de culmine qui nunc
Praecipitem sensu partim miserantur amico;
Partim etiam fastu gaudent calcare proteruo
Vidi ego, quae, caeli toties secura, marisque,

Previous page

Next page


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.