Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous page

Next page

-- 95 --


Ructabat, nihil irato non pectore damnans.
Cui coquus impatiens sese ac sua munera sperni,
Exitus aduersi certaminis, inquit, acerbo,
O Here, Confusum vitiat tibi felle palatum,
Nec patitur syncero epulas dignoscere sensu.
Sed, quoscunque volet, pergat Mars texere ludos,
Totaque sub signis conspiret Hetruria; nullo
Vicerit id conatu, vt, noster fercula struxit
Quae labor, absurdi veniant culpanda saporis.
22. adde, quòd vrgentis Fortunae spicula, ritu
Cuspidis Aemoniae, feriant hinc quamlibet; ictos [a] [ERROR: no link :] Vide Pl. lib. 34. Hist, Nat. cap. 15.
Inde iuuant tamen, et cum vulnere vulneris vnà
Lenimenta ferunt. Nam cum Deus indole tali
Seu Boma, seu Mala condiderit mortalia, nunquam
Vt penitùs diuisa fluant, sed foedere certo
alterius semper sortis sors altera partem
contineat; Bona dum nobis extraria, Natos,
rem, fasces, titulos Fortuna volubilis aufert;
Vnà etiam stimulos animi, fastidia, curas,
Et reliqua his adiuncta Bonis discrimina tollit.
Nec secus, aerumnis quoties immitibus vrget,
Famam onerat probris, languoribus inficit artus;
His agnata Malis pariter compendia donat.
Et tu, ceu vitae rudis, imprudensque Futuri,
Viribus inualidum, titulorum et honoris egentem
Te quereris, pulsumque domo quem corporis aegri
Ni labor hic thalamo affixum retineret, obrotâ
Per ludum (quod saepe vides contingere) rixâ,
Fòrs male vitatum iugulo, vel pectore ferrum
Exciperes: qui, sperati si culmen honoris
Nactus eras; lapidum caelo Phaetonta referres,
Saeva Iovis subiens irati fulmina: dulci
Aut nido procul ignotis in finibus aeuum
Ni traheres; luxu facilè corruptus inerti
Ventura in rapidos iecisses semina morbos,
Haeres ante diem patrij dicende sepulcri.

Previous page

Next page


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.