Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous page

Next page

-- 116 --


Amissumve reare, simul Dea lubrica, standi
Impatiens, iam vasa legit: neu tristior aequo,
Perfidiae furtique leuem dum crimine damnas,
Quas neque sustulerat, potuit neque tangere, sacras
Compositae tibi mentis opes, verissimus Ipse
Fur, rapias. Dic, à seruo fugiente relictus
Quod Cynicus. Iactura leuis: cretatus agaso [a] [ERROR: no link :] Laert. in vita Diog.
Me caruisse potest; vili non ipse libenter
Mancipio caream? Sine me sibi sufficit ille;
Non ego sufficiens mihi sim, desertus ab illo?
Turpe nimis, fastu quae nos Fortuna superbo
Negligit, eximiam nobis pulchramque videri.
Redde pari par. Te fugiens auertitur? Aequè
Auersum sciat esse sibi. Fastidit amantem;
Mutua despecti referat fastidia. Curae
Quìd tibi sit, curâ quae te proscripsit ab omni?
Res habeat sibi rite suas: discatque, vicissim
Se sine, posse tuis hilarem te viuere rebus.
11. Haud mihi pro magnis Fortunae praemia, sensu
Nec nimio leuis haec animum iactura moueret,
Alter ait. Thalami at sociam, dulcesque requiro,
Altiùs impacto confossus vulnere, Natos:
Heu Natos, sociamque tori, quos dura supremùm
Coniugis, et patris e gremio Libitina reuellit.
Audio. Sed quidnam cognato in funere flendum
Obijcitur? Vitae blandis quòd fructibus illos;
An te quòd potiùs Natura orbauerit illis?
Quidquid erit, neutri desunt fomenta dolori.
12. Exanimos luges, ceu dira et tristia passos?
Nempe ideo, reor, occiduo quia corpore functis
Nil vapor aestiuus, nil fert iam bruma negotî:
Vel quia pauperiem, morbos, totque aspera sortis,
Aspera naturae iam tandem vindice letho
Imperia egessi, nullas communibus vltra
Cogentur fatis lacrymas impendere, nulla
Coniugis aut sobolis pullati funera ducent.

Previous page

Next page


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.