Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous page

Next page

-- 174 --


Non nihil et duri in vitâ quandoque ferendum
Sponte homini: callum donec patienia sensim
Ducat, et hac vires priuatâ gymnade contra
Externos paret assultus, inopinaque fata. 31
31. Quod superest, turbis hominum, rebusque gerendis
Ne mihi se virtus vnquam committat inermem:
Omnia quin secum priùs exigat, in medio quae
Puluere versanti sese deîn tristia possunt
Obîjcere, et stomachi subitos attollere fluctus.
Nempe velut si quis properanti segnior obstet,
Inîjciatque moram medius: si naris obesae
Cessatorque secus peragat mandata minister:
Si minùs vrbano, immodicus lusisse, sodalis
Offendat nutu, vel scommate. Disce remotum
Frangere consilijs hostem. Vincetur, vbi instet:
Parua loquor: victa est, ratio quam praeuenit, ira. 32
32. Si tamen ignarum vel sic, exorta repente,
Aggrediatur. Et insanis praecordia verset
Motibus; haud vitreum (docuit quod Sextius) orbem [a] [ERROR: no link :] Vide Sen. lib. 2. de Ira cap. 36.
Sumere tunc iubeam: crystallo iudice, tetros
Illius vt coram possis dignoscere vultus.
Sint alij speculum, simili quos turbine mentis
(Et praesens aderas) meministi saepiùs actos.
Quae miseris facies? Tragici non instar Orestae,
Non toties verum spectare Athamanta putasti?
Anne alijs igitur pariter lymphatus haberi,
Vitandaeque velis speculum te fingere formae? 33
33. Quin potiùs, toto rationis pondere nixus,
Fige gradum contra. Pugnae breuis alea. Primo
Te nisi concursu violens deiecerit hostis;
Vicisti. Tumidos iamiam subsidere fluctus
Immanisque rogi, Mundumque haurire parantis
Nil gelidam praeter videas superesse fauillam.
Impetus est, vitamque trahit furor omnis agendo:
Ex motu vires, animique. Quiescere cogas:
Occiderit, frangetque suis se viribus vltro.

Previous page

Next page


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.