Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous page

Next page

-- 175 --

34
34. Ergo, calet dum pugna, recens dum moenia circùm
Hostis adest; quodvis, sapiens, inhibere memento
Flagrantis decretum animi. Quid postulet vsus,
Quid ratio velit, haud pronum dignoscere tantâ
Pectoris in trepidi vertigine: ceu minùs olim
Exaudita sibi ciuilia iura, tubarum
Horrisonum clangorem inter, bellique tumultus,
Rettulerat Marius. Da rebus, da breue cordi [a] [ERROR: no link :] Plut. in vita Marij.
Turbato spatium. Maturiùs omnia tecum
Mox statues, cum, composito certamine, tota
Mens aderit sibi. Nequitâ commotus inertis
Mancipij Archytas, Virgis iam terga caleres, [b] [ERROR: no link :] Cic. 4. Tuscul. et Plut. de Liberis educandis.
Improbe, ait, si non animi flagrantior essem.
Quae saeuire Alios iubet indignatio, poenas
Haec eadem, prohibet me sumere. Pectoris impos
Ipse sui, officium male sumit herile. Furori
Nil liceat, iusto quia vult sibi plura licere. 35
35. Dissimulare etiam surgentem in pectore morbum
Proderit. Aegra tumet circùm praecordia bilis?
In vultus saltem ne prodeat. Indue pacis,
Indue laetitiae speciem: mollissima tunc vox,
Tunc gressus placidi, et motus sit lenior omnis.
Dum sanum simulas, facies. Eliditur ignis,
Nulla vbi praecluso patuit via. Socratis iram
Haud alijs solitam deprendi certiùs, oris
Ac minùs in verba effusi, vocisque remissae,
Indicijs memorant. Visus cum lentior esset; [c] [ERROR: no link :] Vide Sen. lib. 3. de Ira cap. 13.
Succensum rapidis scires tunc pectora flammis. 36
36. Nil tamen his actum monitis, si nescia fraudis
Pergit adhuc, vitae quin vtilis ira videri. [d] [ERROR: no link :] Idem ibid. cap. 3. et lib. I. cap. 9.
Quae mihi (Aristotelem quamvis praescribat, et, αυτòς
Aυτòς εΦη tripodis crepet aemula Pythagorei)
Legitimo excutienda foro, liberandaque restat

Previous page

Next page


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.