Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
-- 9 --
Diuitis imperij fasces, plaususque Quiritûm,
Legitimos praeter, naturae publicus ordo
Quos homini statuit, votorum excurrere fines:
Nilque adeo proprios ad egeni corporis vsus,
Integra nil fanae conferre ad gaudia mentis.
Numquid enim saturis Gaetulo murice somnus
Blandior irrepit thalamis? Aut, diuite gemmâ,
Caelatoque bibat ni Mentore; flammea nescit
Expleri sitis? Imperij num quisquis habenas
Flectit adorato populis de culmine, liber
Continuò dominusque Sui. Num, si vaga currâ
Aerio geminos tulerit te fama per axes;
Ocyùs hinc aegro fugient de corpore febres,
Mitiùs hinc tristes fodient praecordia curru?
Caetera quid memorem, famulas ad iussa cohortes,
Miluorum rapidos delassatura volatus
Praedia, marmoreos postes, fulgentiaque auro
Tecta, tot artificum curas, operumque labores?
Omnia (ne dubites) speciosae haec fercula pompae,
Vana quibus pretium circumdat opinio, fictis
Irritare queunt animos, haud pascere laruis.
Nec Sapientùm aliquis, seu quos Zenonia iactant
Limina, seu dulces senior Gargettius hortos
Queis aperit; varios vel qui te, Euphorbe renatum
Post obitus, taciti, et iurati in verba sequuntur,
Naturae finem cum rimaretur; in istis
Certa sibi vitae statuit momenta beatae.
13
13. Hoc adeo Veri posito fundamine, quisquis
Talia, securae ceu pignus amabile pacis.
Persequitur, summo votorum à fine suorum,
Frustra alacer, recti quia tramitis auius, errat.
Ergo vbi, post mille ambages, et longa viarum
Taedia, quaesitam licuit comprendere fortem
Cum, quae magna procul spectanti credulus error
Finxerat, optati nil demum claudere fructùs,
Amotâ propior caligine detegat vsus;
Haud potis est, illis vt adhuc ieiuna cupido
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
|