Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous page

Next page

-- 182 --


Roma vetus. Tu Nasonum (damnata propago
Viuit adhuc, semperque nouam numerosior exit
In Sobolem) quicunque docent peccare, libellos.
Exilio simili trans et Garamantas, et Indos
Ire iube: neque concinnae lepor aureus artis,
Aut numeri teretes, et byssina verba morentur.
His lenocinijs animos sibi dira libido
Praeparat. Et , quantò sentiri lenior intrat;
Plùs tantò sedet, ac mentes permant ad imas.
Dictio dum placet; incipiunt quoque dicta placere.
Horrebas quae nuda priùs, fucata nitore
Castalio, minus atque minus nunc probra timoris
Incutiunt: iam non tibi mens adamantina:primus
Iam rigor inflecti sensim, nimiusque videri:
Iam natura Venus potiùs, quàm culpa: iuuentae
Iam condonandus furor est. Quid restat, ametur? 49
49. Praeterea nulla alterius vis dira veneni
Latiùs, aut citiùs sua per contagia serpit,
Impuri scabies quàm tetra Cupidinis. Omnem
Ni fugis occursum, ni sedulus omnia vitae,
Alloquijque caues commercia: foedere si quo
Iungeris obscoena tactis lue; protinus haustum
Et tua grassari flebis per viscera morbum. 50
50. Quod modò praecipiam, mortalia credere noli
Verba, sed Euboicae carmen fatale Sibyllae.
Vaticinor, moneoque. Deus, Deus ora canenti
Temperat, et Delphis animum melioribus implet.
Prima Cytheriacae simul ac proludia tabis,
Impellique nouà dubium prurigine pectus
Senseris; erige te, vigila, afflatumque recentem,
Ceu subitum, apprensis qui vestibus haeserit, ignem,
Excute. Nec fallat, primò quòd serpere lenis
Ille calor turpem nondum fateatur amorem.
Si tenerum exgui foueat mora temporis; in quae
Bacchantûm subitò flammarum incendia surget?
Quos animo tenius pariet scintilla Veseuos?
Biblis in exemplo est. Nascentis semina morbi,

Previous page

Next page


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.