Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous page

Next page

-- 216 --


Fungerer officio. Quìd nunc aliena capessam
Munera? Fac ringar; bilis tamen irrita. Summus
Caelicolûm iustis haec aspicit omnia Rector
Luminibus. Tanti Priuatum iudicis iras
Praeripuisse nefas. Sua cûique negotia sunto:
Conandum mihi rite meas absoluere partes. 34
34. Credere vix possis, quantam irarumque dolorumque
Haec animo excindet sapiens incuria syluam.
Eheu, cur Nostri immemores per proxima vano
Huc, illuc rapimur visu? Ceu pyxide clausos
Tunc solùm rediuiuae oculos inducere fronti
Fertur, cum notis Lamia e penetralibus exit, (a) [ERROR: no link :](a) Plut. de Curiosit.
Caeca domi. Sic ergo parum in se quisque negotî,
Quo teneatur, habet: populo nec deuius vlla
Inuenit explendis animus spectacula curis?
Felix! Qui cupidos rimandi plurima sensus,
Fortiter ignarus, cohibet. Quàm dulcia secum,
Otia laetus aget? Rapidos vt nesciet imbres,
Ventorumque minas caeli per aperta furentes,
Ipse domi latitans, tectoque inclusus amico? 35
35. Ergo nocet, quid agant Alij, scrutarier: at non,
Felices vt agant, pariter curare nocebit:
Maiori quin nulla animum dulcedine complet,
Ac pulsis Inopum quae cladibus orta, voluptas.
Haec igitur primas inter sit cura, virili
Humani causam generis pro parte tueri,
Quae mala quisque subit, communia ducere, flentûm
Aerumnas lenire, aegro huic solatia ferre,
Illius angustos census laxare, salutis
Ancipitem saeuis alium subducere Parcis,
Nullum non patrio complecti pectore, nulli
Non facilem, quaecunque premat vis, tendere dextram. 36
36. Anne Duces quęris? Circumfer lumina: quantos
Ilicet heroas, quantis resonantia famae
Plausibus obijciet mirari exempla Vetustas?
En tibi, deliciae subiecti, Flauius, Orbis,

Previous page

Next page


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.