Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
-- 260 --
Secundo, quia, si nihil demum est exulare, nisi à natali solo abesse; magna pars hominum sponte sibi exilium consciscit: cum, non modò plurimi à suis procul cunabulis vitae sibi deligant sedem; verùm et populi ipsi, natiuis valere sedibus iussis, in externas procul emigrarint colonias.
Tertiò, quia indecorum videtur, in Orbis terrarum vniuersi possessionem creatos vnius certae regionis angustijs Patriam suam definire, reliqua verò spatia omnia pro alienis et ad se se nihil pertinentibus ducere.
Neque obijciatur, asperum naturâ exilij locum, et inamabilem esse. Nam et veteres ibidem indigenae libentissimè viuunt; nec vlla est tam infelix Regio, quae non aliquâ peculiari dote caeterarum inopiam rependat.
Solatia carcere inclusis, molestèque ferentibus tum loci foeditatem, et libertatis iacturam; tum, quòd insontes id poenae sustineant.
Nam primò innocentia ad leuandum potiùs valet, quàm ad aggrauandum maerorem supplicij.
Ad squalorem verò loci quòd attinet, adeo hic Sapientis dignitatem non maculat; vt ipsius magnis splendore illustretur.
Mentis demum libertas non modò nullis cohibetur custodijs; sed secreto in recessu plus etiam facultatis, ad sibi, honestisque artibus vacandum, nanciscitur. Cuius rei nobile documentum Seuerinus Boethius in Ticinensi carcere exhibuit.
Hunc igitur ex custodià suâ fructum qui referat, nae ille tum poenae sibi sensum leniorem efficiet; tum gratias etiam agere iudicibus
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
|