Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous page

Next page

-- 21 --


Regnantûm trabeis, et acu Babylonide pictis
Obuia Cinyphij subtemina bardocuculli,
Aut malè consutis, et hiantibus vndique, discors
Ipse sibi, pannis gelidi centunculus Iri. 27
27. Illud at exigui discrimina fortè rependat
Hac allata tenus pretij, fortuna quòd vni,
Pauperior quamvis, domino se mancipat, Orbem
Vndique complexi secus ac promiscua caeli
Munera, quae paribus nemo non possidet alter
Auspicijs. Nugae, ridendaque somnia. Gazis
Ad plenum mihi dum liceat caelestibus vti;
Quid tandem perit hinc, alius si quilibet aequam
In partem veniat? Num, fons quia pluribus idem
Expositus, multosque eadem quia balnea mecum
Accipiunt; minùs idcirco placabit anhela
Vitreus ora latex, aut seciùs inde lauabor?
Vnde noua haec pretia, immensum quae sana per aeuum
Nesciuit ratio? Cur tam mentimur auaram,
Limite quae nullo in medium se effundere gaudet,
Naturam sortemque Boni; nil prorsus vt amplum,
Aut nostrum, nisi quod viduum consorte, putemus?
Non satis hinc quoque perspicuum, quàm pauper, inanis,
Exiguùmque patens, vel maxima, sit procerum sors:
Cum nequeat cepisse duos: spernenda, suique
Vix pretij memor, in communia venerit alter
Si dominus iura, et fasces acceperit aequos?
Ergo totum hoc stultitia, et rationis egestas. 28
28. Adde, quòd ista etiam, priuato subdita iuri,
Vniusque Bonum, exuperans quae copia fertur,
Spectanti populo magnâ se ex parte fruendam
Commodat, et fastus dominorum eludit auaros,
Publica res. Tyrio fac enim, tu, splendidus ostro
Pictus acu Phrygiâ, gemmisque, auroque superbus,
Qualè recèns lotus desertis Lucifer vndis,
Ora per attoniti incedas pendentia vulgi:
Quidquid id est speciosi habitùs, mirique decoris
Exteriùs modò cum niteat, solisque paretur

Previous page

Next page


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.