Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646 - 1719) [1690], Proseucticon de terraemotu (, Rim), 300 versus, 1974 verborum, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica; poesis - carmen] [word count] [rogacicbproseuct].
Previous page

Next page

-- 12 --


Marmore te Pario stantem, nutuque potenti 240
Semirutas arces, lacerataque tecta jubentem
Surgere, spectabunt seri, agnoscentque nepotes.
Omnia anhelabunt sudantibus usque caminis
Ambitiosa tuos in vultus ire metalla.
Aeneus inde forum implebis, neve alta tremiscant 245
Fundamenta iterum, librati mole Colossi
Firmabis medius gaudentem hoc pondere terram.
Tu radii labor et caeli, tu nobile fias
Artificum doctis conatibus argumentum.
Sed quoniam saeclis volventibus omnia cedunt 250
Aeraque, marmoraque, et mortalis dextera quidquid
Condiderit; senio tandem expugnante perire,
Sat nostri monimenta docent nos tristia luctus,
Quae magis ipse velis, in quae nil ferrea Clotho
Juris habet, summo tollemus in aggere Pindi 255
Non Phidiae, vel Praxitelis, non arte Myronis
Structa, sed Aonio simulacra perennia cantu.
Te docti vates (neque enim Illiris ora Camoenis
Invia: sunt alacres circum praecordia flammae
Seminaque alta viris, et, si sacer impulit ardor, 260
Bacchari Phaebo, vix pectora plenior intrat
Ulla Deus) plectri numquam graviore cothurno
Aequabunt superis, et longa in saecula mittent.
Egregias illi laudes, tuaque inclita facta
Incident lauris, chartis vivacibus addent, 265

Previous page

Next page


Rogačić, Benedikt (1646 - 1719) [1690], Proseucticon de terraemotu (, Rim), 300 versus, 1974 verborum, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica; poesis - carmen] [word count] [rogacicbproseuct].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.