Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ritter Vitezović, Pavao (1652–1713) [1703], Plorantis Croatiae saecula duo, versio electronica (), 2815 versus, verborum 19809 [genre: poesis - epica; poesis - elegia; paratextus prosaici] [word count] [vitezovritterpplorantis].
Previous page

Next page

-- v --

argumento, vel gratitudinis ergo contester: non ignarus paroemiae Isocratis; Decere liberos non modo paternarum facultatum, sed et paternorum Amicorum successionem capessere: oppellam hanc Tibi nuncupare probè volui et debui. Spectabilis demum reddetur omnibus mea in luctuoso hoc apparatu, tenuique volumine coarctata plorans Croatia, si gentilitiae Turri Tuae intromissa, Regalibus et Imperatoriis protecta virtutibus, pio aureorum Cordium amore foveatur, et Lupina charitate refocilletur: devotumque mei affectum Helcio et cantheriis tuis Tibi ulteriùs mancipatum effeceris: Tui alioquin veneratorem studiosissimum. Accipe igitur, Heros Excellentissime, hoc mole quidèm exiguum, sed animi pondere ingens, pignus, benevolo affectu: atque tam in Croatiam à Majoribus Tuis pridèm inchoatum, quàm erga me Tui nuper conceptum amorem generoso pectore nutrire perpetuò non desine: illaque Tibi diu sospiti, salvo et fortunato, unà mecum applaudat, collaetetur: DEO Ter Optimo Maximo ita propitiante: ut, qui nunc infaustum ploranti statum Croatiae compateris, melioribus dein fatis beatae fastos excipias. Vale.

Graecomonti, VI. Id. Jan. 1703.


Previous page

Next page


Ritter Vitezović, Pavao (1652–1713) [1703], Plorantis Croatiae saecula duo, versio electronica (), 2815 versus, verborum 19809 [genre: poesis - epica; poesis - elegia; paratextus prosaici] [word count] [vitezovritterpplorantis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.