Ritter Vitezović, Pavao (1652–1713) [1703], Plorantis Croatiae saecula duo, versio electronica (), 2815 versus, verborum 19809 [genre: poesis - epica; poesis - elegia; paratextus prosaici] [word count] [vitezovritterpplorantis].
-- 16 --
Vulnera quae sanem. duo martia pignora fratres
Zriniades video jàm pubertatis ad annos
Pervenisse: avidumque latus praecingere ferro,
Aspicere et torvo vexilla Otomanica vultu.
Hi prima ut navent forti rudimenta Gradivo,
Comburunt Kamengrad, lapidi cognomine castrum
Ad lentum Sanam, celeri qui jungitur Unnae,
Constructum ponti custodem; tutiùs ut pòst
Japrenses saltus et pinguia rura frequentent.
Non modicus pavor hinc vicino nascitur hosti,
Qui de principio fortunas, judicat hinc et
Accrescunt animi nostris. Sed perbreve nobis
Solamen fuit hoc: non multò namque deinde
Zriniacum castro sub Vinodolense Joannem
Occidunt homines Praelati Zagrabiensis;
Ne mea vel desint in caedes arma meorum.
[ERROR: no reftable :]1542.
Zagrabiae, clerum Ladislav cuj sanctus adauxit,
Forma tamen tristis nomen dedit ipsa sepulchri,
Prosternit funesta pios contagio Cives.
Grande malum: fratri quo frater adesse, nec uxor
Audet in amplexus dilecta venire mariti!
Sic peccata hominum divina Astraea requirit.
[ERROR: no reftable :]1543.
Pannoniis iterum Sulimana potentia campis
Incubat, atque novi ponit fundamina regni.
Valponem primùm Garai stemmatis arcem,
Juribus et fundis amplam, ditionibus hostis
Subjecit propriis: trajecto flumine Dravi,
Siklosum insignem capit arcem: patria quondam
Christophori astronomi fuit hic: Peucamque decoram,
Pecuj ipsa voco, cuj quina ecclesia nomen
Fecit apud Latios notum, Thrax diripit urbem:
Ritter Vitezović, Pavao (1652–1713) [1703], Plorantis Croatiae saecula duo, versio electronica (), 2815 versus, verborum 19809 [genre: poesis - epica; poesis - elegia; paratextus prosaici] [word count] [vitezovritterpplorantis].
|