Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ritter Vitezović, Pavao (1652–1713) [1703], Plorantis Croatiae saecula duo, versio electronica (), 2815 versus, verborum 19809 [genre: poesis - epica; poesis - elegia; paratextus prosaici] [word count] [vitezovritterpplorantis].
Previous page

Next page

-- 25 --


Non debere nimìs fortunae fidere, docta. [ERROR: no reftable :]1559.
Mox reparans vires, Karsum, Pivkamque jugosam
Vastat et in praedam deducta plebe superbit
Turcus, inoffenso rediens pede; sic mea damna
Vicini longè per multa incommoda lugent:
Cum paucis nequeo latera omnia claudere natis. [ERROR: no reftable :]1560.
Pax nova cum Turco Romano et Caesare facta
Vulgatur: sed vix annis mansura duobus;
Ille etenim seu bella gerit, seu quaerit amicos,
Cuncta lucri causa vel commoditatis amore
Inchoat et finit; non est, quod amicus in illo
Spectet; amore caret vero: dat splendida verba,
Cor tamen haud aperit. nemo confidat in hoste.
Ille idem primus violavit pacta nefandè, [ERROR: no reftable :]1562.
Cùm Beg de Pozega stipatus milite multo
Exiit, ut reliquum Slavnorum vastet agrorum.
At meus hoc crimen punivit Zriñus in hoste:
Ut vix Beg caeso salvaverit agmine vitam.
Sed Vranograç arcem, sic à Cornice vocatam,
Zriñani Comitis, temerarius occupat hostis: [ERROR: no reftable :]1563.
Mox Thraces Zriñus Valdani caedit ad amnem. [ERROR: no reftable :]1564.
Hoçevjam Thraces iterum praedantur, et illinc
Impunes abeunt. Tantum sum prole minuta,
Maxima terrarum quòd sint deserta mearum:
Ut minùs inspiciam viciniae amica tegendae.
O Rerum instabilem sortem, dubiosque Gradivi
Eventus! nulli fortuna est subdita legi. [ERROR: no reftable :]1565.
Jam Kostañiciae novus incola et urbis et arcis
Praedatur dites villas pagosque Topuskae;
At caesus praedam mihi caesit praedo, Joannis
Alapii domitus virtute. deinde per Obres

Previous page

Next page


Ritter Vitezović, Pavao (1652–1713) [1703], Plorantis Croatiae saecula duo, versio electronica (), 2815 versus, verborum 19809 [genre: poesis - epica; poesis - elegia; paratextus prosaici] [word count] [vitezovritterpplorantis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.