Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vitez od Sredne, Ivan (c. 1405-1472) [1448], Epistolae duo a. 1448, versio electronica (, Servia; Segedinum), Verborum 1682, Ed. György Fejér [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [viteziepist1448].
Previous page

Next page

-- 125 --

neve cogar et parta relinquere, cum detrimento et ignominia catholicae fidei et iactura sempiterna. Opibus et numero validi sunt, cum quibus arma conferenda erunt, vereorque, ne cum Teucro inceptum hoc bellum, cum tota Asia gerendum occurrat, quam ob rem spes maior christianae servitutis propulsandae, in perseverantia est. Aut enim non persuaderi bellum debuit, nec suscipi, aut si persuasum susceptumque exstitit, gerere pro dignitate tantae rei et perficere oportet. Perficietur autem, si urgebimus concussos, et si non abscendimus prius, quam spei nostrae finem pulsus Europa hostis imponeret. Non levis causa est belli, quae ad perseverantiam stimulat: toties instultantes hostes, nunquam nisi victi desinent. Nulla cum eis fida conditio esse potest, utile est igitur instare perseveranter, defungique cura. Instabimus autem, si beatitudo vestra perseverantiae nostrae opem tribuet; brevis erit res, si uno tempore ageretur, et si per intermissiones, intervallaque lentiorem spem nostram non fecerimus. Habet iam beatitudo vestra aequalem his stipendiis exercitum, habet milites domesticorum funerum avidissimos vindices, quibus non precaria, sed perpetua arma exstant, adversum illos nostros semper hostes, christiano nomini nunquam amicos. Placeat modo provisionem non postponere, et eum finem, ut liberata Europa et fidei consors et sedis illius gloria fiat, atque decus.

Haec dicens, simulque hinc proficiscens recommitto me pedibus Sanctitatis vestrae, quam Altissimus conservet, iuxta vota regimini Ecclesiae suae sanctae. Datum in terra Rasciae alias Serviae, in ipso progressu exercituali prope vadum Danubii, quod vulgo lapideum dicitur, die XVII. Sept. Anno Domini MCDXLVIII. Joann. de Zredna epist. 35.
XLVII. Joannis de Hunyad victoria, in campo Kossovo seu merularum amissa, relatio et animi constantia. An. 1448. Venerabilis Pater, Frater nobis dilecte!

Quo pacto eventum rerum nostrarum tuleris, facile coniicimus, quandoquidem eas multo prius gestas audire, quam gerendas orator ipse nunciare potuisti; verum ne varii rumoris, ut fit, te involucra teneant, neve plus temporis turbationi, quam commendatae operae accomodes, placuit, ut saltem de reditu nostro, ac paucis desuper avisamentis, te utcunque solaremur, quibus imprimis certior fias, hac vice nos fortunae magis, quam animi possessione exutos; in caeteris, quae passi sumus, divino, non humano flagello, gloriam, laudemque tribuimus. Pridie penultimam Septembris ab Danubio, te vidente, castra mota fuere. Item deinde et provisum de omnibus, demum tam celeriter in hostem ventum est, ut prius perficere, quam sentire laborem videremur; laborem viae dicimus, non pugnae, nam de constantia pugnae, et ipsi hostiles oculi confiteri poterunt, vix unquam

Previous page

Next page


Vitez od Sredne, Ivan (c. 1405-1472) [1448], Epistolae duo a. 1448, versio electronica (, Servia; Segedinum), Verborum 1682, Ed. György Fejér [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [viteziepist1448].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.