Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vitez od Sredne, Ivan (c. 1405-1472) [1448], Epistolae duo a. 1448, versio electronica (, Servia; Segedinum), Verborum 1682, Ed. György Fejér [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [viteziepist1448].
Previous page

Next page

-- 127 --

pertinaciorem contulisse. Equidem XVII. Oct. coram facie hostium castra metati sumus, praelii, caedisque, principia inita demum altera, quae sexta feria fuit. Primo mane ordines educti, iustaque acie signa collata. Stetit eo toto die nostrorum invictus animus, minus cedens, quo caedebatur durius. Multa clara funera hinc inde edita, tamque solida et constans pugna fuit, ut maiori pertinacia quam vi bellum fervere videbatur. Nemo usque ad tenebras receptui cecinit, nox ipsa sequens furorem et arma diremit, ubi et si parumper resederint acies, ingeniis tamen et machinis tota nocte certatum fuit. Ex hinc Sabbathi subsequente die iterum et usque ad horam sextam protracto certamine, tandem armigeri, perduellesque nostri, utpote longo armorum pondere, longiorisque praelii toedio, item vulneribus confecti atque obruti vapularunt, gloria et area belli penes hostes remanente, quam quidem nos armorum potius quam animorum defectu perdidimus, ipsi vero multitudine et super haec omnia peccatorum nostrorum merito, acquisiverunt. Si laeta vel incruenta victoria fuerit, eis iudicandum relinquimus, nobis sufficit supernam animadversionem ad eruditionem potius, quam ad internecionem interpretari. Caeterum de persona nostra, si gloriari oportet coram te, recte in infirmitatibus, passionibusque nostris gloriabimur, hostilem pressuram, captivitatem et caeteras fortunas abunde experti, sed iuvat inter haec, quod non ignavo quaestu passi sumus, sed in eo negocio, utpote fidei, in quo nec armis, sed nec morti cedere destinatum erat, ubi cum adhuc idem exstet animus, poterit habere et ipsa fortuna regressum. Ex Turcorum deinde manibus erepti, apud Despotum Rasciae ad hos usque dies restitimus, tanto videlicet tempore,

Previous page

Next page


Vitez od Sredne, Ivan (c. 1405-1472) [1448], Epistolae duo a. 1448, versio electronica (, Servia; Segedinum), Verborum 1682, Ed. György Fejér [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [viteziepist1448].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.