Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Đurđević, Ignjat (1675-1737) [1717], Eugenii a Sabaudia... epinicium, versio electronica (), versus 984, verborum 8618, Ed. Đuro Körbler [genre: poesis - epica; paratextus prosaici] [word count] [djurdjeviepinicium].
Previous page

Next page

-- 13 --


„Concidit, interijt. Iacui mihi facta sepulchrum
210 „Saeuius ac quondam, Macedûm grassantibus armis,
„Vel cum perdomito uiolentior aequore Xerxes
„Me paribus pelago bellantum absorbuit undis.
„Oppida tota iacent: pendentibus undique saxis
„Moles semirutae, ueterisque cadauera fastus
215 „Stant, et stare nocent Alijs vix nomina restant;
„Quaeque superfuerant post tot discrimina Martis,
„Eumenides ipsas Geticae rapuere ruinas.
„Atque omnes utinam. Nam quae mihi nobilis ante
„Munimen Nauplia 1 fuit mox fracta tot armis,
220 „Fulmineos et passa globos, Palamedis et ingens
„Arx flammis concussa; tamen subita arte refectae
„En nostro iugulo insurgunt, et praeside Turca
„Conseruant mea uincla suis. Sors o tibi paruum
„Usque adeo fuit, tua nobis fausta negare
225 „Numina, et auxilium, si non gentilem Pelasgam
„Vertisses in uulnus opem? Fortissima quondam
„Vrbs Argiua perit, fortes periere Mycenae,
„Feralem refugo cinerem impellente iuuenco
„Hellespontiacus super Aulide sudat arator:
230 „Sparta latet, pinguique seges de sanguine nata
„Contegit exanimem tumulo squallente Corinthum,
„Multum illae bello ualuere per Asidis oras,
„Nunc uirtus a stirpe iacet. Quid profuit ingens
„Gloria, et e solio Priamum uidisse cadentem,
235 „ Si tandem occubui rigido uerso ordine sortis
„Ignibus Asiacis, Troiano perdita letho
„Victima Teucrorum, solamenque Hectoris umbris.
„Me miseram, uix fanda tuli! molesceret Haemus,
„Cognatae portenta luis; nec dextera Thracum
240 „Torpuit aut faciens, aut iam sua facta uidendo
„Horruit, heu! proprij monumenta relicta furoris.
„Non mihi si pectus Briaraeum adamante rigeret,
„ Impia damna queam, miserosque euoluere casus, 210. Seuuius A. — Versus 218.—226. desunt in A. 1 Nampuliam hodie Napoli di Romania dicimus, et arcem ei adsitam Palamedis Palamedam uocamus: alteram a Nauplio patre, qui ibi regnauerat: alteram a Palamede filio, inter duces, qui aduersum Troianos olim coniurauerant, celeberrimo cognominamus.

Previous page

Next page


Đurđević, Ignjat (1675-1737) [1717], Eugenii a Sabaudia... epinicium, versio electronica (), versus 984, verborum 8618, Ed. Đuro Körbler [genre: poesis - epica; paratextus prosaici] [word count] [djurdjeviepinicium].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.