Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].
5 VIII. Exinde igitur laureati poetae nomen reportavit. Luculentum huius rei testimonium habemus ex collectione illa poematum, cuius inscriptio Templum, quae edita in laudem Hieronymae Columnae Aragonensis Octavius Sammarcus collegit atque anno MDLXVIII typis Patavinis mandanda curavit eidemque Hieronymae dedicavit. Enim vero inter varia doctissimorum hominum carmina heroicum poematium legitur Aelii Cervini poetae laureati.
Qua etiam honoris nota ipse se cum pluries alias, tum in epigrammate marmori insculpto in aede vectigali Ragusii, quod suo loco exscribemus, ubi initialibus litteris nomen suum apposuit:
Parva ea res videbitur, nec in aliqua laude ponenda, cum nulla
publica authoritate (cuius est ad quemcunque nobilitatis seu dignitatis gradum promovere) sertum illud tribueretur, sed profecto, si magistrorum atque doctorum gradum magnifacimus, non parvipendenda poetarum insignia, maxime quod cum plausu et gratulatione Romani populi laurea daretur et maximus inde laureato honor accederet; fiebat enim, ut a caeteris, etsi doctrina eximiis, nobili ea nota distingueretur. Unde Petrarcha iam laureatus ad regem Robertum: Novo, inquit, beneficio desertas Pierides obligasti, quibus hoc meum quantulumcunque est ingenium solemniter consecrasti etc, Et urbem Romam, et obsoletum Capitolii palatium insperato gaudio et insuetis frondibus decorasti. Parva res, fortasse dixerit quispiam, sed profecto novitate conspicua et populi Romani plausu et iucunditate percelebris... IX. Ea honoris atque dignitatis nota auctus Ragusium reversus est Sixto IV, Romano pontifice, in vivis adhuc agente; constat enim ex nobilium albo eum XX annos natum Kalendis Decembris anni MCCCCLXXXIII primum in reipublicae comitia admissum. Uxorem deinde duxit Paulam nomine, sed cuius familiae, mihi incompertum. Duas ex ea filias suscepit, sic enim ad amicum:
Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.