Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].
-- 25 --
Grandius ille tonat reges regumque ruinas,
Dulcibus hic pingit verba iocosa modis.
Comaedum ridere decet, lugere tragaedum,
Tristior hic nobis, laethior ille placet...
Quod tamen in vultus audet remeare priores
Utraque longaevo musa recepta situ,
Rursus et Ausonios pulsant proscenia colles
Cui rogo, cui munus tale referre licet?
Pomponi inventum est...
Ille cothurnatum nam Syrma et prisca reduxit
Pulpita, cum soccis conspicienda suis ...30
Denique, ut missos faciam caeteros, etsi illustres omni liberali disciplina viros, amicissime vixit cum Hieronymo Fracastoreo, Veronense, medico, poeta, philosopho, astrologo et nominis amplitudine et editis lucubrationibus toti orbi notissimo, qui cum eruditis omnibus suae aetatis hominibus litterarum commercium habuisse perhibetur. A Fracastoreo igitur dono recepit Lucretii opusculum emendatum illud et perpolitum; qua de re elegiam scripsit Cervinus laudatque amicum multis clarum nominibus atque pro
accepto munere gratias agit inquiens:
16
Qui curat morbos Hieronymus, hoc tibi praestat,
E carie versus eruit ille tuos...
Versibus hinc praesto est, hinc ille iacentibus aegris
Atque instar Phaebi culmen utrumque tenet,
Inde prius quam te Ragusam mittere passus,
Iam bene purgata labe politus eras,
Nam mihi donandum compsit te, magne Lucreti,
Sordidulum munus nec tulit esse meum.31

|