M.CCCC.XLVIIII. indictione XII. die Dominico. XXIII. mensis
Marcij.
Item in predicto Generali Consilio per illos novem nobiles,
die secundo instantis mensis in Generali Consilio supradicto per
scruptinium electos et deputatos ad disputandum audiendum et
acceptandum provisiones fiendas super fabbrica ecclesie Cathedralis Sanati Jacobi de Sibenico, et deducendum eorum provisiones opiniones et partes ad prefatum Generale Consilium, ut
ibidem ballotarentur, posita fuit pars tenoris infrascripti, et subsequentis; videlicet. Et ballotata ipsa parte, captum fuit ut in ea continetur. Cum fabrica ecclesie Cathedralis Sancti Jacobi
preclarum habuerit principium prout manifestum est, et in
presentiarum reperiatur esse in magna necessitate pecunie, ita
ut alterum e duobus facere necesse sit, aut ab incepto opere
desistere, aut de pecunia providere, et, uti desistere esset magne
pusillanimitatis apud homines et ingratitudinis apud Deum, ita
providere laudabile et salutiferum. Non enim qui inceperit sed
qui perseveraverit usque in finem salvus erit. Et quoniam hec
ecclesia est mater omnium ecclesiarum diocesis Sibenicensis
et in ea potissimum omnibus ministrantur sacramenta ecclesie,
dignum et congruum est ab omnibus sibi manus porrigere adiutrices. Et quia pro fienda Cisterna condiciones personarum
huius civitatis pro maiori parte bene examinate et distincte sunt,
vadit pars quod semel exactis tansis quas exigi debent pro perfectione dicte Cisterne et dicto opere completo, totum residuum
dicte exactionis contribuatur pro manualibus turrium fiendarum
Grad Šibenik (1449) [
1449],
Documenta de ecclesia Sibenicensi a. 1449, versio electronica (), Verborum 1210, Ed. Vincenzo Miagostovich [genre: prosa - acta officialia] [
word count] [
documentaecclsibenic].