Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Grad Šibenik (1449) [1449], Documenta de ecclesia Sibenicensi a. 1449, versio electronica (), Verborum 1210, Ed. Vincenzo Miagostovich [genre: prosa - acta officialia] [word count] [documentaecclsibenic].
Previous page

Next page

-- 54 --

circa Sibenicum, et si dicti denarij non sufficerent, suppleatur per sisterium, et ab inde in antea, correctis prius dictis tansis, quia aliqui ut dicitur sunt preter modum gravati, aliqui minus debito gravati, et exemptis presbiteris qui hac de re alio modo maiori onere gravantur, et absoluta illa ultima conditione sex solidorum quia pauperum est, omnes relique tanse, etiam villicorum, exigi debeant semel in anno per novem annos, incepturos die Sancti Michaelis proxime futuro de mense Septembris et subsequentes finituros, cum hac conditione quod illa conditio que solebat libras tres, solvere debeat unum ducatum, et que solebat libras duos solidos quinque, solvere debeat libras quatuor, et que solebat libram unam solidos duodecim, solvere debeat libras tres, et que solebat viginti quatuor solidos, solvere debeat libras duas, reliquis vero tansis L. sexdecim et decem solidorum manentibus ut sunt, et pecunie inde exacte contribuantur pro elemosina in dictam fabricam, et procuratores dicte ecclesie dare possint modum dictarum exactionum et providere de exactionibus. Hoc modo omnium gravamine procedere poterit opus predictum cum magna omnium laude et Dei honore. Qua parte capta, omnes alie provisiones annue civium Sibenici intelligantur et sint tunc cassate et revocate, et de libris Ecclesie cancellentur. Et hec omnia locum habeant in quantum Dominus Episcopus cum clero suo contribuerit in dictam fabricam ducatos centum omni anno ad dictos novem annos; aliter vero non. Item predicta fabrica remaneat obligata ad faciendum expensas oratoribus mittendis ad Sedem Apostolicam et Ducale Dominium pro impetranda subventione pro dicta fabrica ad omnem requisitionem hujus Communitatis.



Previous page

Next page


Grad Šibenik (1449) [1449], Documenta de ecclesia Sibenicensi a. 1449, versio electronica (), Verborum 1210, Ed. Vincenzo Miagostovich [genre: prosa - acta officialia] [word count] [documentaecclsibenic].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.