Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Additamenta ad Annuas, versio electronica (, Zagreb), Verborum 17030, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbannadd].
C. Donatio bibliothecae.
I. 1777. U Zagrebu. Kercselichii donationales.
Excelsum consilium regium, domini, domini, gratiosissimi colendissimi! Conatus perpetuo sum eo studia, vires, facultatesque meas dirigere, ut deo, publico atque principi in obsequium stent. Ad contestandum ultro animum hunc voluntatemque meam, postquam maiestas sua apostolica Zagrabiae academiam publicam pro educanda in bonis utilibusque litteris patriae iuventute erexisset et idoneos magistros eligere dignata fuisset, considerans libros esse medium ad finem instructionis, evasurorum aliquando virorum ad servitium utilitatemque publicam, - libros meos meliores, manuscripta etiam mea, ac per me collecta varia monumenta litteraria ad usum publicum, adeoque in actualibus librorum circumstantiis ad bibliothecam fatae Zagrabiensis academiae in custodiam sacrare constitui sub conditionibus sequentibus: 3io Quia praefata mea ad usum publicum sub custodia accademiae sacrarem, usus iste ut cognatis agnatisque meis sexus utriusque, si ad litteras illorum aliquis propenderet, perpetuo pateat, volo et orare non cesso. Pro aliis vero professoribus academicis, viris litteratis cujuscumque status et conditionis sive ecclesiasticis, religiosis saecularibus dignetur excelsum consilium per elaborandam instructionem academiae bibliothecarium ita instruere et regulare, ut usus iste publicus sit, nec subsit per librorum substractiones et perditiones interitus periculo.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Additamenta ad Annuas, versio electronica (, Zagreb), Verborum 17030, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbannadd]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.