Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Additamenta ad Annuas, versio electronica (, Zagreb), Verborum 17030, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbannadd].
Previous page

Next page

-- 562 --

Singulares in viro hoc fuere virtutes omnes. Primo, pietate in Deum erat heroica. Neque enim solum privatis orationibus fuit deditissimus, sed quotidie suam peregit meditationem, suas absolvit preces, missae obtulit sacrificium, nisi infirmitate prohiberetur. Presbytherum unum constanter tenuit, qui quotidie ad intentionem suam in ara crucis missam diceret, eique eleemosyna solita pro missis dabatur, praeter plures alias, quas curabat legi, ac praeter missam, quam capellanus quotidie in suo oratorio dicebat. Qua in Deum pietate fuerit, testatur zelus illius magnus, quem habuit in promovenda pietate in aliis. Profecto missiones apostolicae, cura illius summo animarum fructu introductae, frequentia catechesium et concionum, nitor ecclesiarum, immo ad devotionem et pietatem excitandam tot sumptibus illius typis dati libelli, catecheses et alia, quae manibus hodie hominum teruntur. Ipse audiendi verbi Dei erat studiosissimus, hinc non facile concionem nisi coactus infirmitate omittebat. In blasphaemos severus semper fuerat.

Charitate in proximum qua fuerit, nemo satis explicabit. Haec profecto admiranda in illo exstitit. Quot quantasve propriis sumptibus puellas nobiles sanctimoniales sive monachas fecit, dotem pro ipsis exsolvendo monasteriis, et integre quidem plurimis, in parte aliis ad ipsum recurrentibus, etiam exteris, scient referre moniales ipsae numerum. Plurimis etiam dotem dedit amplissimam, qua honesto locatae sunt matrimonio. Immo sine mendacio dicam amplius, vix in tota Croatia est aliquis praecipue nobilium, qui ab illo beneficium non accepisset. Pauperioribus nobilibus certum quotannis pensum in naturalibus rebus assignabat, prouti et viduis, quas et quos non refero. Data tamen fuisse, scio. Nemo vel accessit vel institit pro eleemosyna pauperum, quem repulisset vel cui non saccurrisset, immo cum sangvine juncti murmurarent, haec clam ordinabat dabatque. Studiosos pauperes constanter cum praeceptore numero sex aluit. Singulis sabbatinis diebus pro numero, quot veniebant, iisdem dabat eleemosynas, prouti et aliis pauperibus. Ex quibus in xenodochio plures intertenuit constanter iisque peroptime providebat. Patribus Franciscanis et Capucinis hebdomadarium deputatum in carnibus, farina, pane constituit, de quo persoluto rationem obligabatur reddere dispensator. Data insuper generali facultate in necessitatibus eorum ad episcopium tanquam ad proprium granarium recurrendi. Quod uti Zagrabiensi fuit Zagrabiae, ita monasteriis aliis in bonis ejusdem solennitatum, quae religiosis occurrebant, plerumque sumptus fecit ipse aut ad illos succurrit. Quis universa referat, dicant ipsa religiosorum in episcopatu Zagrabiensi domicilia, an aliquod sit, cujus pater non fuisset, in quo munificus non fuisset, et quae mihi singillatim referre est impossibile, ipsi referant. Ego tamen, tanquam oculatus testis ac fere dispensator, charitatis illius, quam in omnes exercuit temporibus belli et pestis, debeo reminisci.

Erant sub illo durissima tempora, videlicet belli, famis et pestis, qua occasione ingens illius eluxit charitas. Profecto famelicis annis universa Sclavonica granaria sua erogavit famelicis, pauperioribus prorsus gratis, facultates habentibus precio levissimo, quod nec centesimus persolvit, postea universa condonans. Belli Turcici tempore dominia illius Pokupszko et Hrasztovicza alumnatus belligerentium fuerunt, ut ex illis nullos tunc fructus acceperit. Occasione autem pestis ad omnium notitiam Kostaniczam plures

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Additamenta ad Annuas, versio electronica (, Zagreb), Verborum 17030, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbannadd].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.