Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Additamenta ad Annuas, versio electronica (, Zagreb), Verborum 17030, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbannadd].
Previous page

Next page

-- 565 --

inferius) benefacta ingratitudine remereri non destitit, immo nescio quam ab episcopo Segniensi Benzonio attestationem emendicare voluit. Sed advenientem Segniam episcopus repraehendit, contrariumque, quod testari pro Spoliarichio debeat, confessus est. Haec ingratitudo afflixit Braniughium, quod de ea conqueri auditus fuerit. Aequalem et ab aliis, quos non nomino, expertus est. Sed et illa ingens est, quam dominus vicebanus, Braniughii commendatione, precibus, industria, ad officium elevatus exercuit; dum per comitatus judlium curae episcopalis eundem admonere non dubitavit, praetendens parochi civitatis sancti Marci, qui falsissime magiae insimulabatur per calumniatores quosdam, alias domini vicebani clientes, causam judicandam ad se pertinere. Super quibus apud Augustam episcopus questus est. Et dominus vicebanus doluit ipse. Passichi ingratitudo plane detestabilis, quoniam post acceptam ab apostolico nuncio sententiam, quod episcopus, cum in apertis criminibus non defenderit, plane, ut suae securitati prospiciat, per vigilias consulere vitae suae debuit.

Sed nec ita mansvetus erat Braniughius, ut nullam plane severitatem haberet. Profecto in delictis castigandis, dum opus fuerat, nihil neglexit. Condemnatos scandali alicujus clericos pro delicti exigentia carceribus etiam publicis maceratione, exilio mulctabat, prolataque sententia, quam diutissime suspendebat, fuit inexorabilis et firmus nec ullius precibus vel respectu a statuta recedebat, ut in tot causis visum est. Praecipitantiam nunquam habuit, sed in rebus cunctis et minimis gravis, circumspectus, prudens semper fuit observatus.

Honoris cleri et capituli fuit studiosissimus. Ut ipse gravis fuerat et temperans, ad exemplum pastoris ebrietates et intemperantiae sublatae sunt et gravitas inducta. Ad exemplum illius tot canonicorum domus ex fundamentis erectae et muratae sunt. Et cum prius diversitas choralis vestitus intra canonicos fuisset, ipso procurante medio cardinalis Gotti a Clemente XII. praelatitius omnibus aeque datus est. Quae res a minus intelligentibus minus recte accepta est, quasi sub illo luxus quidam ad capitulum inductus fuisset, quod tamen non subsistit. Abbatiali quoque mitra ornati sub illo fuere plurimi, cum prius rariores fuissent in hocce capitulo abbates.

Juventutis studiosae studiorumque promovendorum erat amantissimus. Singulari affectu in bene proficientes juvenes fuerat. Ad se tales libentissime admittebat, verbis, praemiis, amore, ad studendum invitabat. Hinc et pro defensionibus publicis liberalissime suppeditatis plurima insumpsit milia, neque annus elapsus est, quo ejusdem munificentia in diversis academiis plures non defendissent. Immo pecunia adjuvare praeclariores, praecipue nobiles erat solitus, ut in litteris erudirentur. Meas ego etiam defensiones suae munificentiae debeo. Et dum Vienna peterem, ut sibi inscribi pateretur, in hunc mihi sensum respondit: me virtutibus et profectu semper illum habiturum non solum patronum sed patrem, proinde cum suum mihi patrocinium per me et in mea diligentia staret, potius aliorum quoquo exquiram patrocinia. Hinc conclusiones inscribere jussit celsissimo principi Emerico Eszterhazy archiepiscopo Strigoniensi et primati Hungariae, quod et aliis saepenumero fecit. Sub hoc Posegae residentia patrum societatis (Jesu) in collegium erecta, sub hoc juris canonici studium ac dein theologiae speculativae in accademia Zagrabiensi institutum.



Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Additamenta ad Annuas, versio electronica (, Zagreb), Verborum 17030, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbannadd].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.