Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 327 --

exstitit. Sed, praeposito majore mortuo, postquam supradescriptae subortae fuissent technae, die 16. Julii a canonico Paxi crimen peculatus mihi objici primo intellexi, hujusque me esse bano accusatum. Facta dein cum Gaszparich ibi in capitulo confrontatione, tametsi praepositus Chasmensis Petrichevich, palam passionem esse contra me, dixisset et abivisset, peculatus crimen, cujus me in aula accusaverant, non solum sustinuerunt, sed de eodem criminaliter primo loco me inactionarunt, et hoc rude objecerunt: quod nempe crimine peculatus se polluere non dubitant. In hujus autem probam miser Gaszparich, oblitus litterarum suarum mihique datarum quietantiarum, spe obtinendarum domuum, quas et obtinuit a morte canonici Magdich, false contrarieque recognovit Malenichio, immo, Deo sic volente, numerum, quem primo conformiter ad datas mihi quietantias in 735 fl. scripserat, primum abrasit, sic tamen, ut falsificatio nosceretur. |

429

Quare ultra ea, quae ego ex jure civili, canonico, municipali in defensam mei allegavi, ipsius Gaszparich litteras et mecum eatenus correspondentias et quietantias ipsas in originali exhibui. Quibus ejus falsitas atque infamia manifesta evasit, et praecipue rasura illa, quam adhibuit, hacve ratione contrariis falsisque ejus documentis convincendus erat et fuisset in metropolitano foro, nisi ego allegative expressissem, hanc me ei injuriam parcere et, ut accuratior sit, rogare. Feci autem hoc tum ex charitate Christiana, tum quod non solum capitulares sed cives ipsi post factum hoc, ita confusum observent, praecipue occasione novilunii, ut delirare videatur. Nolens ergo me scrupulis onerare, si post petitarn poenam miserabilior evaderet, allegative ei parcendum petii, motus et quadam erga eum gratitudine, quia consilia inimicorum meorum et praecipue episcopi iste mihi potissimum revelabat, et avunculi mei Adami Ztepanich precibus, qui tanta mihi praestitit beneficia, ut praedicto Gaszparich non nocerem.

Crimen alterum aeque assertive ac nude objectum est de residuis, ex hac circumstantia. Obiit anno 1752. canonicus Joannes Radich, qui sicuti affectum nullum capitularium habuisset, ita in ultima constitutus infirmitate ab illorum nemine visitatus est, tanquam is, qui divitias non curavit, et in illo erat apud omnes conceptu, quod neque passivis suis debitis expungendis futurus sit sufficiens. Iste ergo, nescio qua ex consideratione, me ad se accersiri curat. Quem dum extreme decumbere et ipse observassem et ex medico didicissem, animae primum ejus accepi rationem et sacramentis ejus muniri procuravi. Tum, quam cuperet dispositionem, proposui. De hac nec audire voluit, praecipue si coram capitularibus esse deberet, qui ad iracundiam facile eum provocarent suis illusionibus, quod nullas congregasset et relinqueret facultates, aliunde exiguo erga se affectu. Praeterea subdubitabat, an solvendo alieno aeri futurus sit sufficiens. Quare totam suam substantiam mihi credidit rogavitque, ut expunctis debitis si quid superrestabit altariam pro suis antenatis, quorum nullus facturus esset memoriam, cum is claudat Radichiorum familiam, animae dein sororisque suae facerem mentionem. Ne autem eo mortuo assertivum hoc videatur, cum summa eum disposui difficultate, ut hoc ipsum coram Chasmensi fateretur capitulo, atque coram iis testamentum hoc ipsum conderet, quod fecit etiam, moriturque die statim altero. Ab ejus morte universum substantiae suae confectum est inventarium per canonicos Reess et Gaal qua exmissos capituli. Praesentatum a Chasmensibus ejus testamentum,

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.