Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 33 --

vi ad sedem locumque occupandum trahendo, aliis eundem retrahentibus per capillos vestiumque dilacerationem, ac saepissime per verbera ipsa. Sustulerat prohibueratque inauditum hunc electionis modum banus Josephus Esterhazy, at post banatura ejus plus ambientium promoveri opera, quam sua sponte relapsi ad praemissa sunt. Et superiore anno, cum dominus Georgius Ligutich, quem pars in | 61d spanum volebat, a parte sibi adversante decalvatus fuisset, vestitu privatus, satisque percussus, effecit apud status, ut dehinc magistratus restauratio penes assessores esset, neque singuli ex communitate, sed ex singulo pago bini, per coeteros electi, ad diem restaurationis accederent suffragiaque dicerent suorum principalium, quod ipsum etiam observaretur.

Francisci Tolnay e comitatu Castriferrei, Georgii Turjak et familiae Chegetek nobilitas per status in hac congregatione fuit recognita.

(Initium discordiarum. in Croatia intuitu regulandorum confiniorum.)

Secunda regni congregatio pro die 10. Septembris Zagrabiam per antedictum comitem locumtenentem et praesidem fuit indicia, ob nescio tamen quas causas ad 16. Septembris ita protracta, ut nihil fere ageretur, quamvis privatae conferentiae habitae fuissent. In hac ergo memoranda Croatiae congregatione. Postquam superiori anno lectis bani litteris illis, quibus e Belgio reduces laudabantur, acceptatumque fuisset supra dictum militare exercitium, atque ad illud condiscendum Venceslaus Kleffeld vicecolonellus a bano missus. Postquam item de reddeuntium e Belgio accomodatione, quod hi cognati, affines deorum Croatiae essent, cogitaretur, ne videlicet stertitare domum abire eos oporteat. Postquam propriorum filiorum ex lucro per stipendia habendo accomodatio cordi esset pluribus, ab astuto Kleffeld perfacile horum hominum discordias, avaritiam, ambitionem et rerum politicarum ignorantiam observante, uberiusque ab Adamo Patachich et Wolffgango Kukuljevich canonicis Zagrabiensibus informato de cujuslibet genio, ipse singularius vicebanum Joannem Rauch coluit observavitque, cum eodem de regulandis egit banalibus confiniis, filii sui Pauli promotiones aperuit, merita quae habiturus apud aulam esset exaggeravit, tam sibi, quam et Francisco Kussevich, regni cassae perceptori exactorique. Quibus rebus utrumque involvit, ut hic fundos scripto exhiberet, ex quibus denominandorum officialium pro banalibus confiniis emergeret, videlicet tricessimas medias, Transcolapianorum dicas aliosque infra ponendos. Alter sive vicebanus Rauch hoc ipsum bano per litteras proponeret, ut semel negotio intricatus resistere nec posset nec vellet ex bani respectu suaque ambitione. Laudavit sibi repraesentata a Rauchio banus, promittens quaeque possibilia, quin locumtenenti suo et protonotario Naisich haec ipsa per litteras banus commendavit. Itaque agente omnia activo Kleffeldio, singulaque singulis promittente, ut singulorum passionibus, spebus alluderet, die 20. Julii per quosdam tantum privata agitur conferentia, videlicet: locumtenentem, ignarum rerum omnium Klobusiczki episcopum, qui paulo antea in regnum ac dioecesim advenerat, [ut fol. 16.] vicebanum Rauch, | 61d Naisich protonotarium, Josephum Magdich, Joannem Busan, Josephum Raffay, perscribiturque bano optata regulatio ea quidem lege, ut officiales omnes per banum regnumque crearentur. Quod ut certum putabant fierique posse dicebat Kleffeldius, ita saturandae privatorum interessentiae, cum officia militaria

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.