Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 343 --

et domuum suarum ruina emerant. In fine nullae illae litterae pronunciatae sunt, ipsique incapaces armalium dicti et contributioni subjecti. Jurjevich autem, Sunecz ac alii, qui in carceribus erant, proscripti atque ad labores sunt condemnati. Busan singulis diebus ad Bichi ibat, judex fuerat magna populi admiratione et planctu. Quidquid sit, nescio, an tuti in conscientia esse possint causae hujus judices, dum tot tantaque pecuniarum milia miseris ignorantibus et deceptis restitui non adjudicarunt, sed haec penes spoliatores reliquerunt. Eheu, quas ipse vidi lacrymas horum miserorum ob non adjudicatum ipsis aes, quas maledictiones judicibus, ut omnino metuam de omnibus, quod Dei poenas non evitabunt, illorumque lacrymae ruina judicum futurae sunt, nam hi damni tanti et tot inter usuriorum reos se fecerunt coram Deo. Sed judicia Dei abissus multa. Curiosum attamen vel post hanc sententiam, quod plures illorum pro nobilibus hodiedum habeantur nec contribuant, quod Lukinich suo restitutus sit praedio ibidemque vivat dives, quod condemnati illi rediverint et pacifice vivant, et vel maxime, quod miseri illi damnificati rustici, quamvis episcopales ac Erdoediani, nullum obtinuerint sive consiliarium sive promotorem, ut pro rehabendis pecuniis remedium flagitarent apud principem, cum nihilominus Draskovichiani Sztenichnakienses et pro capris sibi bonificandis a Joanne Rauch sollicitare apud principem sciverint. Hoc sane vel unum est, suspicari quod faciat, aes illud miserorum rusticorum pro armalibus per plurimorum et summorum transivisse manus, multosque esse debuisse venatores, ut res haec tanto sepulta sit silentio; metuo nihilominus prodituram tam ob damnificatorum suspiria, quam occasione indagationis armalium ac pacis tempore, majori fors incommodo. Quia de falsificandis his litteris aliisque instrumentis falsis condendis arte quaedam a quibusdam machinari intellexissem, sed tempus tantura praestolari materiae huic felicius.

Sexto.

Negligenter agit banus res confinii.

Rationem quoque confiniorum banalium lamentaque inde populi aut intra officiales, horumque ratiocinia et quoad monduram pecunias neglectim tractavit banus ad omnium admirationem. Neque causa alia esse potuit, quam respectus mareschalli Batthyani, aulae coronae principum praefecti, ne hunc | 449 videlicet accusare, sibique et suis intentionibus inimicum habeat efficiatque, praecipue ob ejus in aula potentiam, et quod cum archiduce Josepho mittendum pro supremo exercitus imperatore publica loqueretur fama, jamque comitem Königlin eidem in aulae praefectura successisse, et illum necessariis pro bello et ad illud exitu se providisse. Hinc

Septimo.

Item cum comite Adamo Batthyan.

Fratruelem ejus comitem Adamum Batthyan, antea banalem locumtenentem, omni cum respectu et humanitate tractavit. Universa, quae is egisset, vel de quibus accusabatur, non solum dissimulavit, sed ejus honori studuit, uti nominatim in cassa et computibus cum colonello commissario, officialibus, regni exactore, ut hodiedum ignoretur nec pateat publico, qualiter, quave ratione res haec sit accommodata. Contorali quoque praefati comitis et generalis Batthyan, natae comitissae Theresiae Illeshazy, uti rarae capacitatis formaeque dominae, sic sinceri cordis hilarisque genii, permissa videbantur omnia. Haec ut distincto particularique in patriam gentemque hanc erat affectu, ut vel ad mentionem sui hinc abitus illacrymaretur, ita opportunitate

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.