Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 359 --

471

Annus domini 1758.
Memorabilia occurrêre sequentia.

Ab exercitu Borussico nec summa hyeme ab armis data quies, ut ideo nostros etiam extra hospitia seu quarteria manere necessum fuerit, ut ideo, fama huc adferente, die secunda Januarii Lignitium nostris acceptum a Borusso fuerit.

Episcopus praeses banalis tabulae.

Zagrabiae 13. Januarii octavalia judicia sive, ut loquuntur, banalis tabula sub praesidio episcopi Zagrabiensis qua banalis locumtenentis accepit exordium. Banus Varasdini commorabatur, sed sive ex animi dolore, sive negotiorum suorum ob accusationes fatalis die quinta Decembris ad Vratislaviam mole, ob quas se vocandum Viennam credebat, haud tamen vocatus, praesidium episcopo eo praetextu cessit, quod, se absente, evocatoria mandata sub episcopi nomine fuerint expedita; ne igitur partium advocatis subsit scribendi copia, ut episcopus praesit, voluit, decurrebatque sub episcopi praesidio tabula.

Miseriae reclutarum.

Sub cujus etiam tabulae decursu quotidie ducebantur Zagrabiam damnati, ut superiori anno dictum est, pro reclutis ad regimina, et sive ex patriae more et neglectu, sive personarum odio ad summam tyrannidem sunt tractati. Caruere victu, hospitio, provisione, verbo omni. Agitatum, quo collocari deberent, cum, ut credebatur, statim non mitterentur. Pars per civium domos collocandos censuit, sed ob tot vigilias res videbatur impossibilis; pars ad scholas collocandos credebat, has vero in amplissimo Jesuitarum collegio absolvi posse, sed nesciretur, quare episcopus cum vicebano Naisich contra stabant. Itaque ad regnicolares, ut vocant, Zagrabiae domus fuere locati, sed tam provisi misere, ut commiserationem moverint omnibus. Ultra 1500 fuere in domibus summa hyeme sine lignis, vestitu, stramine, ut omnino ex foetore aliisque miseriis supra 300 illorum sint mortui, fueritque reginae eatenus a quopiam scriptum descriptaque miserorum conditio. Attribuebatur hoc Jesuitis. Quisquis fuerit, pius erat, effecitque, ut post mandatnm regium miseris stramine diurno crucigeris 4. provideretur.

Et quia comes banus edixisset, submittendos illico atque per partes etiam, nec tamen secutum fuisset, murmur erat contra banum apertius, censebaturque, ut mereri in aula possit perditosque ad Vratislaviam substituere homines, suum de reclutis inventum esse, tum ob Hungariam, ad quam de his tardius scriptum et post resolutos in Croatia, cum vel maxime ob tam diuturnam moram et reclutarum neglectum, bano murmur publicum resciente, et nescio | 472 quae submetuente, per sibi affectos tardidatem excusante, ac jam in defectum mondurae ac panni hanc submissionis reclutarum moram rejiciente, jam in defectum militis, qui pro istis miseris mitteretur, jam certissimo submittendorum terminos evulgante, in effectu autem admodum valdeque anxio et sollicito de horum miserorum infelici statu.

Aequalis fuit eorum, qui Varasdinum ducebantur, conditio, qui, ut prae bani oculis existentes, majorem illi pietatem movebant.

Bancalitas suum banderium mittit Zagrabiam.

Intra maritimos sive bancalitatis ad mare sita bona, ex quibus ordinatum fuisse banderium

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.