Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 378 --

ipso facto nullum sit et cuivis ad alia vota transire liceat. Adulterium secutum est, ipsa vi contractus desponsavit alium. Enata quaestio de valore et validitate conditionis appositae. Plurimi pro non adjecta habendam sustinuerunt non defuere tamen, qui nullum esse matrimonium tuerentur ex juris illa regula: contractus contrahentibus legem ponere, et quae antea fuere voluntatis, dum facta sunt, evadere necessitatis. Immo monachus quidam sententiam eatenus papae obtinuerat, nullum videlicet evasisse matrimonium, sed episcopus Stoika sese opposuit, subsummens iterum, si pro mero juris temporaneoque contractu considerari debet antea initum matrimonium, papae sententiam haberi non posse, nec extendi ultra limites doctoris privati, esseque principis interpretari ac declarare contractuum initorum circumstantias; evicitque eruditissima sua eatenus dissertatione ad aulam submissa, quam benevolentia praefati domini Bandi ad cancellariam Transylvaniae Viennae consiliarii legi; requisitusque | 496 depromendae opinionis meae, episcopo subscripsi; fueruntque prohibita et annulata per aulam noviter inita sponsalia, at ab episcopo pronunciatum divortium. Ex his de sana episcopi hujus intelligentia judices lector, qui attamen, ne deseruisse desolatam igne basilicam atque episcopium videantur et avaritiae accusetur apud posteros, suis sumptibus et impensis successori suo utrumque erigere voluit erexitque. Ad hortum se cujusdam abs se conductum eremitae instar recipiendo, vivit hodiedum devote. In proposito itaque firmus successorem accepit viditque dominum comitem Josephum de Batthyan, palatini Hungariae filium, Posoniensem praepositum et canonicum Strigoniensem.

Mense Majo tam dominus Fridericus Nicolaus Gerlechich, quam et baro Simon Bernakovich, uterque in banalibus confiniis vicecolonellus, ex his confiniis militem ad castra caesarea contra Borussum eduxerunt in viris 1800. eodemque hoc anno uterque eorum in captivitatem venit borussicam cum pluribus aliis, ut: Petro Botichki supremo vigiliarum praefecto, capitaneo Szaraga etc. Sed Gerlechich ad anni hujus finem regis Borussiae venia domum rediit cum pluribus aliis.

Novae dispositiones in militaribus.

Quoniam vero officialium principis nostri plurimi ad captivitatem borussicam incidissent, sive ad promovendos quorundam clientes, sive continendos a captivitate officiales, promulgatum exstitit, ut in vicem captorum alii promoverentur; fueruntque promoti quam plurimi in regiminibus et confiniis, ut unius compagniae persaepe tres capitanei exstiterint, colonelli tres qnatvorve ejusdem regiminis. Conjecturabant plurimi, hoc sive consilii bellici avaritia ad coacervandam ex decretis et supplicantibus sibi pecuniam excogitatum fuisse, prouti consiliario Plettner, successive decadente, istud objiciebatur; sive inimicorum reginae consilio, ut tot officialium solutione aerario deficeret, prouti defecerat etiam. Banus nihilominus, cum vigore diplomatis anni 1750. consilii bellici decretis stringeretur in banalibus confiniis, aggregates tales non admisit praeter duos, Berkovich nempe et Camerlin, atque istos colonelli Setwitz astu et interessentia.

Lis intra civitatis Zagrabiensis magistratuales. [41]

Note (foot) return to pageKrčelićeva opaska: Nota bene, tota haec narratio ad annum priorem 1758. pertinet, quia tum accidit.

Benedictus Krajachich, senator ac notarius civitatis Montis Graecensis Zagrabiensis, magistratualibus

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.