Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
medicorum attestationibus ad Borussiam missis, sub praetextu infirmitatis domi emansit. Reliqui omnes mense Majo ad Borussiam sunt profecti. Revocationis hujus causam suspicabantur plurimi dominum colonellum Mikassinovich, aeque captivum, ut semet hac revocatione a processu eliberaret ac ejus sententia. Alii dicebant alias aeque somniatas; illud reapse fuit, quod de pace inter partes actum sit, adeoque ob commissariatum captivos bellagerentium potentiarum quivis habere voluit; fors suffragante ea etiam, ut Borussia hac ratione eliberetur a judaea pecunia, quae vilissima regis Borussiae nomine fuit introducta, ut valor intrinsecus nec tertiae esset partis, prout assumebatur. Haec pecunia habuit in castris nostris summum exitum, nam optimi aurei nostri, argentea item justi poneris moneta ad Borussos volabat; profecto immanes divitias multi Austriacorum sunt consecuti usu ac permutatione luridissimae pecuniae. Rumor fuit, imperatorem a Judaeis Saxoniae milionem 1 accepisse, quod usus sit admissus in caesarea militia, quae hac moneta exsolvebatur. Rumorem hunc firmabat istud, quod haec sciente nec reclamante aula acta sint. Eheu (De monetis et cursu harum his annis introducto.) Ad resarciendum aulae damnum, hac moneta introductum, quam plurima excogitata ad usum fuere posita, uti primo: aureorum luidor vocatorum cusio, quod liga fl. rh. 12, crucigeris
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.