Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
ejus anni solvenda veniret. Busanium res latebat, quia, is metuebatur, tum, quod resolutionem accepisset trahendi ex camera salarii illius, quod Naisichio 1756. fuit attributum, cum quia damnari videretur, quod eo perceptore nil obtentum sit, ac denique, quia ex privata sua interessentia publici boni rationem veteri more metiri fuit asvetus.Quare ad terrendum hominem bene cogitatum exstitit, ut a bano argueretur, quod publicae utilitati soleat adversari; quo praestito demum res fuit, sed quasi vacillans, proposita, admissaque thesis, ut de augendis salariis valeat cogitari. (Bukoviczii restauratio comitatus Crisiensis.) Interea redux e castris, comes Josephus Draskovich generalis, Bukoviczii die 27. Februarii comitatus sui Crisiensis restauratoriam congregationem tenuit. In qua pro administratore officii supremi comitis comitatus promulgatus dominus Antonius Bedekovich, assessor banalis tabulae; in vicecomitem ordinarium electus dominus Joannes Szaich, substitutum dominus Josephus Arbanasz, notarium dominus Benedictus Krajachich, perceptorem dominus Stephanus Senni, judlium Crisiensis dominus Georgius Petrichevich, Caproncensis dominus Jacobus Vrabecz, comite Draskovich ad castra redeunte. (Restauratio comitatus Zagrabiensis.) Zagrabiae similiter die 21. Aprilis, ob mortem communi omnium dolore intercessam eximiae exspectationis comitatus Zagrabiensis notarii domini Balthasaris Kesser, praeinsinuatam aeque ordinarii vicecomitis Lucae Novoszel ad tabulam translationem, restauratio Zagrabiensis comitatus est peracta; in qua pro ordinario vicecomite electus fuit dominus Petrus Spissich ex procuratore et familiae | 550Erdoedianae fiscali, substitutus vicecomes remansit dominus Michael Malenich, in notarium electus dominus Mathias Sztolnekovich aliter Bornemisza, judlium confirmati, omnes. (Eadem displicet multis.) Porro toti clero et episcopo pluribusque nobilium displicuit Petri Spissich promotio, tum ob hominis ambitionem, interesse, variosque innatos illi affectus, ac praecipue, quod mortuo domino comite Georgio Erdoedy ipse statim universos nobiles, in dominiis Erdoedianis bona tenentes, admonere fecisset pro eisdem ejiciendis, cum expressione in facta admonitione terminorum intollerabilium, ut ingrata nobilitas aliorumque. Quod factum attamen occasione introductionis domini comitis Antonii Erdoedy insciis comitibus factum evenit, ut Spissich ob istud gratia exciderit, neque vel comitatus fiscalis remanserit, quin fiscalis familiae officio exciderit, deprehensus fine saturandae suae interessentiae amovendaeque a se paupertatis istud fecisse, ut videlicet remanere in bonis
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.