Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
exhaustos dicerent, religiosi autem nil darent; interim episcopus duo tantura milia, capitulum ex cathedralis ecclesiae introitu totidem, et clero residuo vix quinque milia. Paxius episcopum permovit, ut cum hac etiam pecunia et causa Pazmaniani collegii Viennam proficisceretur, hac ut ratione factum episcopi res tota, esset, quidquid fieret, illius potentia factum fuisse diceret. (Mors episcopi Syrmiensis. Paxi resolvitur episcopus Syrmiensis.) Altera (Memorabilis episcopi sententia.) Scripseram ego Viennam. Paxio gratulatorias, meque ab eo commendari petii episcopo pro conferendo mihi archidiaconatu. Dominus quoque consiliarius Paulus Fesztetich orare episcopum non cessavit. Ast ille reposuit, scire se ob odium, quod erga me gereret, damnandum in aeternum, malleque se aeternum damnari, quam ut mihi vel meis quomodocunque vel minimum boni praestaret, sibique ipsi maledicens precabatur, ut tum per diabolos omnes una cum corpore abripiatur in inferum, si mihi meisque omnibus viribus omnibus per omne nefas non restiterit, ut vivens nulla unquam polleam accommodatione. Qua audita hominis blasphemia vel delirio tacuerunt. Hoc mihi retulit Paxius, hoc vicecomes Balthasar Zaverszki, rem eandem occasione alia se ab episcopo fante intellexisse, hoc plures alii, notumque canonicis omnibus. Deus reducat hominem, misereaturque Paxius, cum Viennae moraretur, per canonicum Petrovich universa sua ut alodium, vineas, frumentum, vinum, vasa caeteramque supellectilem divendi fecit praetextu exsolvendarum bullarum, subscribendo ad vota primatis qua plenipotentiarius capituli et episcopi contractum. Sequente anno redux, jam episcopus Syrmiensis, refert contractum: reparationes in collegio pro 3000 fl. factas esse, provinciae 10 milia fl. deponenda venire, onus taxatum collegii 500 fl. annue esse, pluraque alia. Quibus auditis | 559 visoque eo, collegium illud amplius quam 80 fl. milia exhaurire, iis, qui antea probabant, coepit displicere. In levamen Paxius, dum et quando col-
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.