Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 469 --

89., viduitatis suae 56., et Krapinae apud Franciscanos sepulta. Foemina insignis et timens deum et ad leges s. Pauli vidua. Haec in foemineo sexu duas pronepotes reliquit, immo harum filias, quae in bonis succedent.

1764. 595

Notanda veniunt infrascripta.

Primo.

(Carolus Batthyan princeps et maritus suae fratruelis.)

Viennae die sexta Januarii in sacri Romani imperii principem nominatus promulgatusque est comes Carolus de Batthyan, palatini Hungariae frater, serenissimi coronae principis Josephi aulae praefectus olim, et ad annum 1756. banus Croatiae. Post Eszterhazium hic alter in Hungaria principis honores est consecutus, ut publicatum lege ea, ut in defectu haeredis proprii, quo actu destituebatur frater ejus palatinus, eoque mortuo, ad palatini primogenitum comitem videlicet Adamum ab eoque descendentes eminentia principis transeat. Istam vero eminentiam consecutus est ex aulae erga se maxima propensione totque servitia praestita, cumprimis vero ob principis coronae Josephi, cujus aulae praefectus esset, secuturam coronationem; in qua cum ex caeremoniis ante principes imperii praecedentiam, qua aulae praefectus habere deberet, ne quaepiam eveniat turbatio, ipse princeps resolutus est potius, quam ut vel officio defungatur, vel disgustus sit principibus, si eos comes in tam solenni et publica coronationis functione praecederet, et facto tali testaretur aula, se principes non censere comitibus majores. Et quia ab anno 1760. die 28. Aprilis esset viduus, viduam comitis Nicolai Erdoedy gynecaei defunctae principis Elizabet et aulae praefectam, fratris sui filiam Theresiam nomine, cum papali dispensatione uxorem duxit. Adeo crevit Batthyaniana familia, ut de gratia principis regni barones tres essent videlicet palatinus, tavernicus, dapipherorum magister, in tabula septemvirali praeter affines eorum tres aeque, verbo Batthyaniorum omnia sunt. Praedictum ipsum connubium satis exprimit, quam Roma habeat erga eos subjectionem.

Secundo.

(Motus Transylvaniae.)

Quos motus qualesve Transylvania jam ab annis retroactis pluribus habeat, me ignorare profiteor, nec fundate eos a me scribi, agnosco. Certum est, tales fuisse esseque ferme continuos, causam attamen talium ignore Anno adhuc 1748. ob amotum episcopum unitorum fuere graves in terra Fogaras a Jesuitis sustentati ac tardius sopiti, de quibus nil hic loci, quamvis mihi notissimi sint, cum de iis sub Klobusizkio episcopo satis descripserim. Tum ex conscriptione sequebantur alii, demum postquam 1761 eo pro episcopo appulisset baro Antonius e scholis piis Baitay et pro gubernatore in militaribus Adolphus Nicolaus Boucow, (commendantem vocant) horum duorum conjunctione eo deventum est, ut ipsi cum comite Kemeny, cassatis aliis, integrum totumque forent gubernium, Siculos pressere potissimum, hosque et contributioni obnoxios et militares voluere, ac in effectu Croaticorum instar confiniorum in legiones eos distinxerunt, vocatis ultro citroque pro officialibus; ac licet ob has novitates Jesuita Antonius Gallo, Cibiniensis residentiae superior, aulae, ut credebatur, speculator informatorque abire inde debuerit, Viennamque sit translatus, et Boucow ipse Viennam revocatus fuerit, nec reginae longiori tempore admissus in praesentiam, rediit



Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.