Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 470 --

tamen iste ad commando suum cum barone generali Siskovich, consiliario consilii bellici, qua regio commissario constituto. Sciendum vero, Siculos nationem eam in Transylvania esse, quae olim ad principis pertinebat banderium, hinc praerogativis gaudebat nobilium. Anno 1692. sub Leopoldo ad certum quendam exhibeudorum militum numerum fuere constricti, statimque 1695. remissum illis militiae onus, ut annuo certo tributo tale reluerent. Motibus dein tam Turcicis quam Rakoczianis subsequentibus, ad militandum iterum inducti fuere, taliterque | 596 utrumque onus ipsis remansit, supplicare millies postea non cessarunt, sed vel spebus more aulico vel circumstantiis teraporum amoti portabant onus. Dein auctis ibi et excrescentibus contributionibus, plane ut contribuentes haberi coeperunt, ac insuper a militandi onere non eliberabantur. Boucovius ad certum numerum militiae eos regulare voluit et contributionis partem tertiam pendere. His praemissis, Siskovich ad commissionem perveniens, hanc incoat in parte quadam a conscriptione facultatum cujuslibet, Siculis denunciata cum non fuisset commissio, id ex facultatum conscriptione metuentibus, quod ut plebs et coloni haberentur, ac insuper pars illa tertia quod superatura sit totalem anteriorem pensionem, sine armis quibuslibet ad Siskovichium amplius numero 500 sese sistentibus supplicantibusque per instantiam, ut commissio, quid velit, declarare ipsis dignaretur; Siskovich, num arma quaepiam habeant, lecta instantia interrogante ipsisque affirmative respondentibus, idem ob festi epiphaniae solennia nil se ipsis respondere posse, reposuit, sed die 7ma Januarii habiturum consessum, hujusque consilio, die 8va Januarii, quod decretum essent habituri acceptaturique, responsum. Interea Siculis haec exspectantibus in vicino pago, generali(s) autem Siskovich militiae aliquot legionibus per Transylvaniam locatae sese congregandi, eosdemque cingendi una cum tormentis dat ordines. Qui etiam noctu appellentes, mane diei septimae Januarii obsidione cinxerunt decretum exspectantes Siculos, atque contra inermes jaculati sunt etiam cum tormentis, ac omnes ferme miseros illos trucidarunt. Quae cum reliqui intellexissent Siculi, congregati sunt, plurimosque caecidere militum caedesque majores sunt secutae. Siskovich cum caeteris commissionis membris profugit, aulae eos accusans de laesa commissione caeterisque in favorem sui. Ac quia dixissent, se habere arma (quae illi, privilegia eorum esse, seseque intellexisse, dicunt probantque, quod nullus eorum, qui primo caesi sunt vel minimum armorum genus habuisset, et repertum sit), Siskovich factum illud suum defendebat. Hinc praesentes profluxisse motus, ex domino Josepho Molnar Siculo, cum nuper fuisset Zagrabiae, intellexi, nec plura notare scio. Siskovic unice, ut fit, studuit privatis suis commodis; sciens enim, Boucovium gratia imperatoris pollere, item Baytay episcopum coronae principis ac vitrici sui comitis Grassalkovich, ne per hos ipse pereat, studuit praedictorum honori, ut sic plures sibi conciliaret prudensque vaelat praedicari; nam iis vivimus temporibus, ut assentari prudentia habeatur; justum esse crimen sit atque perversitas. Caeterum Aprili mense anni hujus Buocovius vivere desiit.

Tertio.

(Tabula banalis Varasdini. Accessoria.)

Pro more veteri post epiphaniae dominicam primam banalis tabula, sed Varsdini iterum rigentibus omnibus, incoavit. Sub cujus decursu Varsdini satlationes publicae cum plurimorum, ut fieri solet, disgustu pivatisque rixis ac odiis, com-

Boucovium gratia imperatoris pollere, item Baytay episcopum coronae principis ac vitrici sui comitis Grassalkovich, ne per hos ipse pereat, studuit praedictorum honori, ut sic plures sibi conciliaret prudensque valeat praedicari; nam iis vivimus temporibus, ut assentari prudentia habeatur; justum esse crimen sit atque perversitas. Caeterum Aprili mense anni hujus Boucovius vivere desiit.

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.