Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 471 --

mediae item per comoediantes conductos et saeculares in theatro Jesuitarum aliaque ludicra et libertates cum voluptatibus minus decoris. Accidit etiam, ut comes banus suum. ut vocamus, adjutantium comitem Joannem Nepomucenum Draskovich, generalis filium ac in confiniis banalibus centurionem sive capitaneum, ad patris ejus preces in momento quasi dimitteret, ac Petrinam abire juberet; quod factum etiam causa hujus, haec vera fuit, exiguis cognita. Benedictus Krajachich in praesentia praedicti Joannis Draskovich bano narrat: domnm episcopalem Varasdini, quae comitissae Draskovichianae fuit hospitium, quod ipsa propriam bano cessisset, promovente | 597

protonotario Nicolao Skerlecz, a comitatu Varasdinensi emendam, statimque per comitatum reparandam ad comitatus commoditatem, pluraque alia, ut bano protonotarium reddere posset exosum. Draskovich per Alexandrum Sechen praedicta protonotario nunciat. Iste expostulat apud banum, qui, se ista non credere, replicat, cum vicecomes Georgius Petkovich de his nil sibi dixisset; sed protonotarius paulopost reperiens apud banum Benedictum Krajachich, Joannem quoque Draskovich oggerit, commentum antedictum Krajachichio negat pernegatque ille, bano dissimulante, petitque testimonium. Provocat se protonotarius ad Draskovichium, qui, ea fatum fuisse Krajachichium, sustinet. Krajachich post accepam a Skerlecz reprehensionem confusus abit, lamentando apud genitorem tam de verbis ad se prolatis protonotarii, quam de facto filii, qui tacere nesciret, ast panderet aliis, quae in favorem familiae coram se dicerentur. Generalis et genitor, ut placaret directorium suum, in poenam, ut amoveatur a bano filius, vult obtinetque. Haec fuit vera missi Draskovichii Petrinam causa, a bano post bimestre exilii recepti iterum, hodie-dumque apud eum manentis. Aliae per alios somniatae, ut lusus, conversatio liberior cum actricibus com(oe)diarum, saltatricibus item commenta fuere; haec enim nunc sunt ornamenta juventutis, non poenae occasio, quin culpa censentur, dum negliguntur, occasione sese oferente; quin fatus Joannes Draskovich praedictas libertates pro religione habet. Quarto.

(Generalis Bech Carolostadii multa induxit.)

Greneralis Beck statim ac Carolostadium appulit, provideri coepit populo esurienti, tum et aerario regio; populo quidem, dum per supremum vigiliarum praefectum Kovachich festine ac mense Jannario in dominiis Erdoedianis, Draskovichianis leviori precio praeemit frumenti ac millii modios plus quam 80 milia, obligatione deponendi ejus Carolostadii ad finem Februarii mensis quarum vecturarum onere subditi Erdoediani animalibus privati sunt, offerebantque, reluendum per eos totum frumentum illud cum augmento notabili; aerario regio, dum inauditas novasque contributiones posuit Carolo: stadii ac alibi. A navibus vectores, vulgo ladvari, certum quantum annue exsolvere sunt obligati, accisae rebus impositae ut educillo, macello, foro etc., taxae opificibus, quaestoribus etc., constitutus quasi magistratus civilis, qui incassandis accisis, taxis studeat. Tum Christophorus Metczburg varia dedit generali projecta ad utrumque praedictorum finem, ut inseminandorum subterraneorum pomorum, quorum in effectu ex Bohemia currus plurimi fuere conducti ibidemque distributi. Praeterea е Bohemia conducti translatique ad partes vitrorum omnis generis mechanici, qui cum integris familiis eo advenientes, conficiendis vitris, variis praeberent operam. Pluraquoque alia instituit in se utilia, sed ob novitatem exosa. Missi fuere a



Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.