Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 475 --

Hinc quia rex idem cum Moscovia atque Turcia mutuae defensionis foedus fecisset, cum a septemtrione Silesia, Borussiae regis ducatus, ob oriente Moscovia, a meridie Turcicum imperium Hungariae advicinaretur, quid ergo Hungariae qualiterque consulendum prospiciendumque, ubi fors hoc currente anno ob mortem Poloniae regis et successoris electionem facile invadi posset Hungaria a praedictis foederatis. Subtilis sane cogitatio ad capiendos Hungaros in rebus politicis adhuc rudes. Hinc quia ad effectus optatos necessariam esse militiam atque pecuniam, natura sponteque flueret, credunt sperantque mancipia aulae, suas sperantes fortunas Hungaros sponte quaevis assumpturos onera, et reclutarum ex bonis suis in vicem generalis insurrectionis obligationem; an praemeditata haec successura sint, eventus docebit. Profecto post dissolutum hunc congressum hie saltem in Croatia de banderiis horumque origine ac obligatione, numero item, satis jubente bano per protonotarium, clam fuit inquisitum, item de cleri redditibus, decimis et quae pro his olim episcoporum fuit obligatio, ejusmodique plurima.

Decimo tertio.

(Novus ordo in Hungaria.)

Terminato antedicto congressu a Majestate sua die sexta Maji in templo augustiniano aulico Viennae, solenniter fuit institutus ordo Hungariae regni, s. Stephani regis Hungariae dictus. Ad hunc ex omni statu et conditione, natione, item in politicis pure rebus benemeriti de aula promovebuntur, suntque promoti. Crucem gerent illustres hi statistae et in tres subdivisi sunt classes, videlicet: crucis majoris, mediae ac minoris. Regulas horum institutaque in actis regni comperies; privilegia, ut solent esse, meri praejudicii sunt, introitus nempe ad propinquius regio cubiculo in aula, hisque similia. Primi ergo ordinis hujus die sexta Maji in antedicto templo paludati omnes initia posuere ordini. Ex Hungaris primas comes Franciscus Barkoczi, comes palatinus Ludovicus de Batthyan, comes aulae cancellarius Franciscus Eszterhazy, tum alii sex numero Germani et omnes praecipui, ut praeses bancalitatis comes Haczfeld etc.; mediae crucis vulgo commendatores ex Hungaris comes vicecancellarius Georgius Fekette; tertiae seu minoris baro Franciscus Koller personalis praesentiae locumtenens, aliique exteri, ut gabinetti secretarius Borie ac similes. Ordinis thesaurarius constitutus domiims Christophorus Niczki consiliarius et refferendarius in cancellaria Hungarica, heroldus dominus Ladislaus Ballog, consilii locumtenentialis consiliarius. Pro nunc taxa primae crucis gradus declarata pro expeditione 6000 fl. rh., secundae 4000, tertiae 2000 fl. rh. Porro dubitatur a nemine, ordinem hunc augendi aerari regii esse medium augendasque successive has taxas ob plurimorum instantias, evasurosque statistas et politicos optimos, plus aulae numeraturos, adeoque Judeos, quaestores, laniones, braxatores de facili aliquando huic ordini pro pecunia aggregandos. Vaenalia enim experimur omnia, ut consiliariatus, officia, Theresianum jam ipsum militarem illum ordinem, | 602 dignitates, verbo omnia; neque spes cujuspiam rei obtinendae est sine pecuniis, sperare ex meritis otiosa est cogitatio atque industria, aere abundantibus appetere licet omnia, quia hoc medio consequuntur omnia, peccare patrareque quaevis ac singula (dempto laesae Majestatis crimine), quia pecuniis leges hac epocha sunt inferiores omneque honestum; nec lex ligat alios quam miseros et carentes pecuniis, ajunt enim, deos placari muneribus. Certe Zagrabiensi episcopo jam significatum

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.