Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 477 --

lamentaturis de militarium excessibus responderi valeat, ob praeteritum bellum agi nil potuisse, in actuali autem esse quaerellas examine. Procedit ergo actu praedicta commissio, ex cassa regni comes Draskovich diurni habet fl. 12., comes Patachich fl. 8., Bedekoviech 5., caeteri per fl. 4., adeoque dietim venit regno et miserae plebi praedicta masehera fl. rh. 45. Caeterum quia vicecomes Adamovich cum notario suo ad diaetam qua ablegatus comitatus progredi debuisset, ejus locum accepit Delimanich.

Decimo quinto.

(Diplomatum regni elenchus novus et repositio ad archivum regni in domo regnicolari.)

Ad 10. Maji rediit Varasdinum banus, atque illico congregationem regni Zagrabiae pro 22. Maji indixit publicavitque causa diaetae potissimum, et quia post regales litteras acceptas continue a singulis comitatibus gravamina notarentur, reducta tandem in congregationibus comitatuum ad justum corpus. De quibus, anteaquam notem quidpiam, sciendum, tantam fuisse majorum nostrorum incuriam, ut a saeculo et amplius monumentorum diplomatumque regni hujus non solum curam habuerint nullam, seđ, ubi haec essent, plane ignoraverint, horumque deffectu, ut videre est in articulis annorum 1715. etc., plurima Croatis modernis sublata sint. Provocabant semper ad diplomata, quae ignorabant, nec fuit, qui curam eorum susciperet. Ego postquam amore patriae maximо meo fato studiis me iis dedi, quibus hanc е tenebris atque anterioribus praejudiciis eriperem, partim filios ejus excolendo, partim ad juris aequitatisque principia reducendo mores ac praejudicatas in officiis constitutorum opiniones, horumque praetensa oracula reducere incepissem atque contendere, eum solum esse haberique infallibilem, qui omniscius esset, hinc studiis politico-historicis mancipatus ab exemplo et lectione librorum Galliae, Belgii etc., res statumque patriae eruderare incepissem; denique ex defectu historiae verae ad leges videlicet historiae conscriptae de diplomatibus, monumentis, manuscriptis variis, actis item publicis, privatorum adversariis, solicitus esse coepi, ut servata |604 cronologiae ratione lumen aliquod haberem historiae patriae, et per hanc adjutus, praedictis mediis ac legum municipalium statutis systema quodpiam status politici conficerem, ac in civilibus lumen haberem, ut judicare potis sim, nec affirmare perpetuo ex autoritatis praejudicio debeam, me majoribils ac insana credere adorareque constitutorum in officiis phantasmata. Postquam, inquam, his me tradidissem studiis, erui etiam privilegia illa regni et diplomata, a quibus claves servarentur per banum una, vicebanum altera, protonotarium tertia, quin sciretur, ubi essent, supra sacristiam cathedralis ecclesiae esse abjecta quasi cum inscriptione sequenti: cista privilegiorum regni. Miserebat me patriae, totque articulorum, quae in juris corpore legi, latorum per incuriam eorum, quos regni deos a senioribus percipiebam, eorundemque desiderium superesse observabam, licet ignavissimi fuerint indignique vel nomine alio quam spoliatorum patriae. Naisichio atque Busanio anno adhuc 1749. detexeram, quo loco essent monumenta illa, sed his negligentibus, tandem actualis protonotarius dominus Nicolaus Skerlecz rem prudenter instituens, de erigendo regni archivo cogitavit, ac ut perceptor locum erexit, tum superiore anno Decembri mense de transferendis illis cistis proposuit, ac una revidendis regestrandisque monumentis, cum turpe esset ignorare id, quod haberetur, comes banus sui loco comitem Joannem Patachich substituit eique clavim a se servatam tradidit.



Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.