Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
quoddam praesidium Caeterum canonicus commendans instar aliorum commendantum vixit, hinc canonici illi, qui Dubiczae praeerant, plerumque magnarum divitiarum fuerunt. Interim sylvas et lucum Dubicenses isti commendantes custodire obligabantur et effective custodiebant, ut hodie unicus iste lucus in confinio sit. Ex birsagiis capitulo dabant quod volebant, quidam plus, quidam minus, et in capitulum beneficii aliud non redundabat nisi usus sylvarum. Ex quibus per subditos et colonos Siscienses costae, asseres scindebantur et divisim canonicis distribuebantur. Item naves molares, et naulorum ac etiam aliae ibidem excavabantur et vendebantur. Subditi etiam Siscienses liberam in lucu pascuationem habentes plures porcos intertenere potuerunt, et sic major habebatur porcorum decima, atque intra canonicos distributio. Tandem occasione glandinationis corrasa ex glandibus pecunia decano capituli subministrabatur et canonicis dividebatur. Ob quae emolumenta dein capitulum providere Dubiczae in omnibus et quoad omnia debuit. Quae modo emolumenta ad regni cassam obvenient juxta superius dicta. Sed ad rem jam redeamus. (Comes Adamus Batthyan colonellus Glinanus.) Postquam baro Stephanus Patachich commissariatum acceptasset, Glinanus colonellus resolutus est dominus comes Adamus Batthyani, comitis bani fratruelis. Item supremus vigiliarum praefectus equestrium dominus Sigismundus Volkovich ex capitaneo equestri. Auditor quoque dominus Kussevich titulo vicecolonelli ornatus est. Dominus autem Busan cum camera ita transegit, ut per triennium annis singulis novem millia tricesimatores (qui a camera dependebant) regno deponere forent obligati. | 79Sua quoque episcopalis excellentia Vienna ad consecrandos sacros liquores rediit. Et cum dominus episcopus Bosnensis pro consecratione Zagrabiam advenisset, eundem dominum episcopum Franciscum Thauszy die 12. Aprilis occurente in dominicam secundam post Pascha consecravit. Et quidem, cum episcopus
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.