Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Vindemia sterilissima erat et vix aliqua; annus ferax tempestatum et grandinis. Die 25. Martii hora media sexta mane fuit Zagrabiae major terrae concussio et terraemotus. Astrologi Germani pro die 5 Augusti eclipsim solis visibilem in calendariis scripsêre, quae nihilominus visa non fuit, uti Angli et Itali astrologi scripsere invisibilem. Interim mense Julio diebus prope septem solis prope apparebat deliquium et eclipsis, quia virtute destituebatur et continuo mansit instar cujusdam nebulae, quae tamen non fuit ulla; accidit istud diebus 17. 18. 19. Julii, reliquis tribus diebus crescebat sol splendore et calore. (De parocho s. Georgii)
vulgo Giurgievecz Joanne Gabrielli divulgatum exstitit, quod cum foemina quadam Graecio antea ducta profugisset, ut palam hanc habere possit uxorem, et in effectu rebus acceptis abiverat. Nescio, qua de causa in generalatum rediverat, comprehensus et militari brachio Zagrabiam ductus est; per vicarium positus ad arestum et scripto
664
resignata parochiae dioecesi dimissus est, beneficia sibi alia alibi quaesiturus. Erat medici Zagrabiensis olim Gabriellis filius, postea Jesuita, petrinus, lusor Celebris, qua re passivis debitis se inonerans; Deus (Rusticorum per Hungariam tumultus.)
Insuper
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.