Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
agminibus Gorram comparente ibique considente una cum domino comite locumtenente ac colonello Kleffeld aliisque. Quo denuo citati tumultuantes nec comparere voluerunt, sed scripta epistola sese Hrasztoviczae communicatis insistere declararunt. Interim equites plures plus vi quam sincero animo Gorram comparuerant, ad fidelitatis juramentum praestandum, sed mille difficultatibus propositis | 121 aliquale praestiterunt. Poenilia tamen sua confiniarii tutati non sunt, neque praedantibus se opponebant, ut ludere cum Carlostadiensibus videretur. (Generalis Kheill venit contra rebelles.) Haec omnia accurate Suae significata sunt Majestati, quae sub Augusti primos dies regimen Molkianum ad compescendos exmisit. Mareschallum item plena authoritate Kheill, qui assumptis tribus ex Varasdinensi generalatu milibus, Carolostadiensium etiam duobus milibus, ad Petriniam consedit. Sed tumultuantes Petriniam vocati, comparentesque protestati sunt, quod neque arma contra eosdem assumere velint, neque fine eo unquam Komogovinam se congregatos fuisse, ut pugnent, sed ut audiantur. Hinc generales ad sua invitarunt confinia cum precibus, ut audiantur. Igitur generalis Kheill, Scherzer ad pagum Chetertkovecz cum militia sua profecti sunt. Et ibidem postulata, preces confiniaristicorum audita, fuse scripta, ut postea Suae Majestati praesententur. Quod dum praestitum fuisset, fidesque a generalibus data, quod haec Majestati praesentanda forent, tandem sub his conditionibus pax conclusa est. (Khiug proditus.) Caeterum tumultus principaliora inventa capita numero sex, capite plexa sunt. Theodorus autem Khiug, cum sese recepisset, astu Mikassinovichii (propterea vicecolonelli titulo in generalatu Varasdinensi decorati et hac occasione promulgati), cujus Theodorus sororius esset, ipsiusque consiliis regi crederetur, interceptus est. Evocavit clancularie sororium avunculus, fidem eidem spondens, nihil mali sibi futurum, interea Theodoro inscio Carlostadiensium agmen eidem insidiabatur, dumque ab avunculo recedere vellet, capitur et Costaniczam deducitur, vinculis carceribusque, una cum secretario suo popa Philippo Terbuhovich, mancipatur. Fit eidem processus, sed probabat ipse in eodem tumultu se summa praestitisse principi servitia, quoniam
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.